{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Arium 124","citation":"Victorinus, Adversus Arium 124","ref":"124","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/124","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/124","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/124.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"Adversus Arium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium","urn":null},"verse":false,"words":445,"text":"XXX. Multa heic divina et magnifica mysteria continentur. Primum quod Christus forma Dei est, in quo ostenditur omnia habere quae Deus habet: hoc enim est quod et imago dicitur, siculi de ipso dictum (II Cor. iv, 4; Coloss. i, 15); Qui est imago Dei. Habet igitur et Deus imaginem suam: et filius imago Dei est, etenim si diclum (Exod. xxxiii, 20): Faciem Dei nemo unquam vidit. Et dictum (Ibid. 23): Posterganea mea videbis. Est sine dubio facies Deo, est filio, vel potius est et filius Imago Dei, ut dictum est: Qui cum in forma Dei fuisset. Unde juro dictum (Gen. i, 26): Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Est ergo Filius, et si alter, est: non enim idem pater, idem filius: illis rebus omnibus supra a me positis idem, idem autem, hoc est, eadem habens existentia sua propria. Unde et idem, et alter: etenim cum heic dictum: cum fuisset in forma Dei, utique aliud accipiendum quod forma est, aliud Deus. Sed videris, sit calumniae locus, ut forma Dei sit in ipso Deo forma, ut sit una et indiscreta substantia. Quid sequentia quemadmodum intelligemus? Non est arbitratus rapinam se oequalem Deo. In sua existentia positi est, se cum altero credere, vel dicere aequalem. Quid vero illud (Philipp. ii, 7) se exinanivit, et formam servi suscipiens? De Christo accepimus, quod mortuus est, an de Deo? At nullus dixit unquam. Deinde cum dicitur de patre, qui filium suum excitavit a mortuis, nonne satis clarum est, alium esse patrem, alium filium, alium esse suscitantem, alium suscitatum? Ergo forma Dei. Aliud forma, aliud Deus est; et est quidem Deo forma, sed filius Dei forma in manifesto, Dei vero in occulto: sic enim omnia et existentia, et vita, et cognoscentia Dei intus in occulto, filio in manifesto: sic caetera χωργιμα, πλήρωμα, imago, lumen verum, veritas, spiritus, motus, actio, operatio, vita, et a semetipso vita, voluntas, virtus, sapientia, Verbum Deus, Deus vivus, et caetera alia omnia. Sed haec veluti foras, et in manifesto; illa in se atque circa existentiam, vel ipsa potius quod est existentia: haec autem in actu agente quod est in manifesto. Postremo haec omnia filius habet, sed patre dante quod vehementer expressum in eo, quod cum filius habet a se, inquit, sed adjunxit (Joan. v, 26) Pater ei dedit ut haberet a se vitam. Vera Igitur imago, atque existentia in omnibus eadem, sed patre dante: ergo et pater et filius, sed patre dante. De eo enim quod diximus patrem esse, vivere, intelligere; existentia genita est, ut vita, intelligentia: et haec est Dei forma, haec est filius: sed filius cum in patre est, unum totum intus, Deus agens, operans, se utens, se fruens, fons atque in se plenitudo omnium.","prev":{"citation":"Adversus Arium 123","label":"123","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/123","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/123"},"next":{"citation":"Adversus Arium 125.1-22","label":"125.1 to 125.22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/125.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/125.1"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}