{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Arium 125.23-34","citation":"Victorinus, Adversus Arium 125.23-34","ref":"125.23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/125.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/125.23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/125.23.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"Adversus Arium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium","urn":null},"verse":false,"words":207,"text":"Item (Joan. v, 21): Sicut enim pater suscitat mortuos et vivificat, sic et filius quot vult vivificat. Haec vera, haec varia, et in omnibus magis vera intelligentia facit et filium in patre esse, et in filio patrem, et tamen ut pater, ut alter sint et unum, tamen duo sint, quoniam autem alter pater, alter filius: quippe cum pater filii fons, filius ut flumen. quod excurrit ex fonte: in fonte autem ut manens aqua, et quicta est, pura, immaculata, sine scatendi specie, sibi occulto motu apertiore per diversa discurrens, terrarum quas sulcat qualitatibus et afficitur, et quodam modo patitur; sic et filius aqua sua, suaque substantia, quae patris est, semper purus, immaculatus, impassibilis, regionibus per quas discurrit. locisque. vel supracoelestibus, vel coelestibus, vel intracoelestibus, nunc spumat, ut occurentibus saxis, quae sunt ex generibus animarum campus quietus excurrit. Recipit igitur passiones, non in eo quod substantia est, sed in actu atque operatione. Nam cum mysterium adventus sui compleret, tum jam passionem sustinuit, ut se exinaniret, ut personam servi susciperet. Sic et reliqua, in quibus omnibus actus est et operatio. Quamquam et in primo exislentiae suae actu, siculi in multis libris docuimus, passio exstiterit recessionis a patre, unde tenebrae, id est, hyle consecuta est, non creata. Sed haic plenius alibi.","prev":{"citation":"Adversus Arium 125.1-22","label":"125.1 to 125.22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/125.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/125.1"},"next":{"citation":"Adversus Arium 126.1-13","label":"126.1 to 126.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/126.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/126.1"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}