{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Arium 126.1-13","citation":"Victorinus, Adversus Arium 126.1-13","ref":"126.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/126.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/126.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/126.1.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"Adversus Arium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"XXXII. Nunc quid assertum est, quid probatum? Deum patrem, filium Deum ό/ιοούσιον esse, esse tamen et patrem in substantia, et filium in ea quidem substantia, sed sibi existentem actum agente in actu passione exsti isse, numquam separatum a patre, ex aeterno et esse, et fuisse, et futurum esse. Actu, quia intra naturam agendi est, et cum patre, vel in patre esse; et extra hoc dici, et intus et foris cum ipse agat, quia de patre ei actus est, patre agente agere dicitur, et tamen omnia patrem per illum agere dicitur; hunc esse λόγον omnium, et universaliter universalium, et generum, et specialium, et partialium λόγον. Et quia omnium et incorporalium, ergo et corporalium pro sua vi ad id quod esse possunt, ut sint λόγος: unde et mysterii ordinatione novissimis seculis λόγος, quia omnium existentium adumbrata per Spiritum sanctum Maria Virgine incarnatus est ipse ille, quem supra demonstravimus, filius, eodem modo ut esset in corpore, quo Spiritus sanctus in nobis, non totus: nam ut Deus ubique est, sed ut pars ejus: omnium enim divinorum pars hoc semper est, quod est totum, ut est anima in corporibus, ut virtus ac disciplina in animis, vel sol aut ejus lux in oculis. Ipsum autem λόγον, ipsumque illum quem demonstravimus filium, fuisse in corpore, omnia Evangelia declarant, Apostolus omnis, omnes Prophetae. Cum enim praedixerunt futurum Christum, in carne futurum praedixerunt, quippe cum ante in carnem dicant et visum, et apparuisse, ut Abrahae, ut Jacob. Et ipse in carne dixerit (Joan. viii, 56): Abraham vidit diem meum, et gavisus est. Et Apostolus, in sacro isto ac mysteriis pleno loco, declarat maxime filium Dei ante carnem, et ipsum postea sumpisse carnem (Philipp. ii, 5, 6): Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu, qui cum in forma Dei constitutus fuisset.","prev":{"citation":"Adversus Arium 125.23-34","label":"125.23 to 125.34","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/125.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/125.23"},"next":{"citation":"Adversus Arium 126.14-33","label":"126.14 to 126.33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/126.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/126.14"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}