{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Arium 14","citation":"Victorinus, Adversus Arium 14","ref":"14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/14.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"Adversus Arium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium","urn":null},"verse":false,"words":379,"text":"XIV. Omnia igitur unum, sed a patre. Quod Christus et a patre processit, hoc est, quod Deus ipsum misit, hoc est, a Deo processit, dicit enim (Ibid. 27, 28): Quoniam ego a Deo processi: processi a patre: Cognoscendum quod et dixit: et exivi. Sed quod a Deo praeposuit, a Deo processi: quod significat, quod Deus ipsum misit. Credite igitur hoc primum, quoniam ego a Deo exivi. Quod autem a Deo, et ut quis? Ab illo Deo qui pater meus est: Exivi igitur a patre, et veni in mundum. Hujus orationis naturalis ordo iste est: Processi a patre, exivi a Deo, veni in mundum. Sed effectus et locutionis ordo ab hominibus: quoniam vos dilexistis me et credidistis, quod a Deo exivi; hoc enim primum in fidem. Deinde autem processi de patre, exponens a superioribus cujus erat dixit, unde et ipsi dicunt (Ibid. 30): Credimus quod a patre existi. Quid autem supra dimisit Deum et patrem? non dicit enim (Joan. vin. 16), non sum solus: quoniam pater mecum est; et non est intelligere quod pater passus est; neque enim ipse, sed homo ejus. Quod in resurrectionem carnis venit? (Joan. XVII, 1, 2) Glorifica filium, ut filius glorificet te sicut ei dedisti potestatem universa carnis, ut omne quod dedisti ipsi, det ipsi vitam aeternam. Ergo non solum homo Christus, sed Deus in homine. Quod hoc sit vitam habere, credere in Dominum et in filium ejus (Ibid. 3): Est autem aeterna vita, ut cognoscant te unum et verum Deum, et quem praemisisti desum Christum. Quod fuit ante mundum (Ibid. 5): Et nunc glorifica me, pater, apud te ipsum gloria, quam habui antequam mundus esset. Quod homines a Deo, non tamen ex Deo (Joan. XVII, 6, 7): Manifestavi tui nomen hominibus quos dedisti mihi. Ex isto manifestum quod non omnes tui erant, et mihi eos dedisti, et verbum tuum custodierunt: Nunc cognoverunt, quoniam omnia quae mihi dedisti, a te sunt. Et quid mirabile, si homines a Deo, si et caro, qnod ipse eam formavit? Quid igitur? numquid sic et Christus? Absit. Totus hic locus hoc struit, quod homines a Deo sunt, sed non omnes. Rursus et istud, quod Christus erat ante constitutionem mundi, quod omnia tradidit pater filio, si et nomen dedit, dicit enim (Ibid. 12): Custodivi eos in nomine tuo, quos mihi dedisti.","prev":{"citation":"Adversus Arium 13","label":"13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/13"},"next":{"citation":"Adversus Arium 15","label":"15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/15"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}