{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Arium 15","citation":"Victorinus, Adversus Arium 15","ref":"15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/15.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"Adversus Arium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium","urn":null},"verse":false,"words":451,"text":"XV. Habemus ergo quod Christus habet nomen patris, et quod vita est, et habet protestatem dare vivere. Quod ipse vita est, et pater vita, dictum est (Joan. VI, 58): Misit me pater vivens. Et haec est substantia Dei et Christi, ομοούσιοι ergo. Deinde dictum est, lumen Christus, et Deus verum lumen: ista enim ad intelligentiam: num aliud est Spiritus sanctus? Nihil. Quod deinde lumen, non substantia: sic ergo ομοούσια. Et omnia quae habet Deus, habet filius, ομοούσια ergo. Sed de isto posterius. Quod natus est (Joan. XVIII, 11): In istud natus sum, et in istud veni in mundum, ut regnem. Quod a Christo Spiritus sanctus (Joan. XX, 21): Insufflavit Christus et dixit: Accipite Spiritum sanctum. Ista omnia secundum Evangelium Joannis. Videamus etiam et secundum Matthaeum pauca; similia enim praetereo. Quod et satanas latetur Christum Dei esse filium, dicit enim (Matth. IV, 3, 6): Si tu es Filius Dei. Et istud ter dicit: Sed in secundo confitens de filio Dei tentavit, si ipse esset Christus, dicit enim: Filius es tu Dei, mitte te deorsum· Scriptum est enim: quod Angelis suis praecipiet de te. Confitetur; qui dicit, de te, Dei filium confitetur, et hunc confitetur· Deinde confitentur rursus daemones (Luc. IV, 41). Exibant etiam daemonia a multis, exclamantia et dicentia: Tu es filius Dei Audi, Ari, audi, Eusebi, et omnes audite, Ariani, et maxime qui dicitis ab eo quo est esse Christum: sed secundum serpentis intellectum: quoniam pater ov est, qui fecit Christum: Ideo ex eo quod est esse filium dicentes. Audite ergo, filium dicit Dei satanas, cui promisit regnum mundi, scit omnia quae in supernis: inde enim est. Quid enim post tertiam tentationem, quod diabolus abscessit, confessus est filium esse Dei? Quod et daemones dixerunt filium esse Dei (Marc. I, 24): Quid nobis et tibi, fili Dei, venisti? Quod non oportet dubitare de Christo (Matth. XI, 6): Beatus est qui non scandalizatur in me. Quod omnia patris filius habet (Ibid. 27): Omnia mihi tradita sunt a patre, nullus cognoscit filium nisi pater, nec patrem nisi filius cognoscit, et cui vult filius revelare. Quae causa, solum filium scire patrem, aut patrem ut cognoscat filium? nisi quod nullus habet substantiam ejus. Omnia enim quae in claritudine, et in divinitate, in potentia, in ipsa actione et cognoscunt patrem, et colunt. Sed quoniam cognoscere, hoc est, scire ipsius Dei, ipsum quod est ei esse, hoc est, substantiam ejus: idcirco nullus cognoscit Deum, nisi substantiam eamdem habens filius, et habens ab ipso. Alio enim modo nullus potuit videre, sicuti dictum est (Joan. I, 18): Unigenitus, qui est in gremio patris, ille enarravit. Quod est esse Deum? in gremio enim, et in μήτρα substantiae, ομοούσιον, uterque, et substantia et divinitate consistens, uterque in utroque, et cognoscit uterque utrumque.","prev":{"citation":"Adversus Arium 14","label":"14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/14"},"next":{"citation":"Adversus Arium 16","label":"16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/16"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}