{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Arium 16","citation":"Victorinus, Adversus Arium 16","ref":"16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/16.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"Adversus Arium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium","urn":null},"verse":false,"words":254,"text":"XVI. Quid igitur, et tu Valentine, dicis? Processit primus αίών, et volens videre patrem non potuit. In gremio patris esse filium, et semper esse Joannes dicit. Non solum ergo patrem videt, sed etiam in patre semper est. Quod est magnum peccatum adversum sanctum Spiritum dicere (Matth. XII, 31, 32): Omnis blasphemia et peccatum remittetur hominibus. Et si quis dixerit sermonem adversum filium hominis, remittetur ei: Qui autem dixerit adversum sanctum Spiritum, non remittetur ei neque in isto saeculo, neque in futuro. Primum respiciendum, quod Spiritus sanctus Dei est. Dixit enim (Ibid., 28): In spiritu Dei ego ejicio daemonia. Deinde de blasphemia et peccato quod peccarunt Judaei, sicuti dixit, quale esse in sanctum Spiritum. Primum, quod blasphemia et peccatum in Spiritum sanctum non remittetur alicui. Peccatum est, blasphemiter cum voluntate dicere. Sed istud non sufficit. Dixit secundum: etiamsi invitus aliquis dicit qualemcumque sermonem, quod non est peccatum, non relinquetur illi in omni saeculo. Si igitur sanctus Spiritus; Dei Spiritus est, et sanctus Spiritus a Dei filio omnia habet; una substantia tribus a substantia patris, ομοούσια: ergo tria, hoc est, simul ουσία. Si enim patris substantia Spiritus; et filius, Spiritus, sanctus autem Spiritus, patris est Spiritus? In quo ordine ponitur sanctus Spiritus? et praecedit enim, si patris est Spiritus; et sequitur, si a filio habet quod est. Et rursus filius, secundum quod Spiritus, unus est et pater, et est in filio pater, et omnes in alternis existentes: ergo ομοούσιοι sunt, unam et eamdem substantiam habentes, et semper simul ομοούσιοι divina affectione secundum actionem subsistentiam propriam habentes.","prev":{"citation":"Adversus Arium 15","label":"15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/15"},"next":{"citation":"Adversus Arium 17","label":"17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/17"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}