{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Arium 17","citation":"Victorinus, Adversus Arium 17","ref":"17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/17.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"Adversus Arium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"XVII. Sed ista rursus sufficiunt nobis quae dicta sunt in Evangeliis. Quod Christus Dei filius ipse Salvator dicit (Matth. XXII, 43, 46): Quomodo dicunt Christum filium David esse, et ipse David dicit in libro Psalmorum: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis? David ergo Dominum vocat, et quomodo filius ejus? In isto Christum et antequam esset in carne mea, et spiritum Dei esse, et Deum esse ipse haec demonstrat. Videamus igitur et Apostolum, dicit enim de Christo ad Romanos: Quoniam Deus est Christus (Rom. II, 5) in diem irae et revelationis justi judicii Dei. Sine dubio hoc de Christo: ipse enim judicabit: quoniam apud Deum τό μη ov nihil est. Exemplum de Genesi inducit Paulus (Rom. IV, 17): Quia patrem multarum gentium posui te ante eum cui credidisti Deo, qui vivificat mortuos, et vocat ea quae non sunt tanquam sint. Quoniam Spiritus Dei Spiritus Christi, et idem Spiritus sanctus (Rom. VIII, 9): Vos vero non estis in carne, sed in spiritu: si tamen spiritus Dei habitat in vobis: si quis autem spiritum Christi non habet, hic non est ipsius. Totius mysterii virtus in baptismo est, ejus potentia iu accipiendo spiritu. Hoc si ita est, dictum est: vos in spiritu estis: quem sanctus Spiritus dedit vobis. Qui iste est Spiritus, adjunxit: Si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Quis est iste? Si quis autem spiritum Christi non habet. Idem ergo Dei spiritus et Christi spiritus. In quo et illud perspiciendum, quod idem est spiritus Christi, quod ipse Christus. Sequitur enim (Rom. VIII, 10): Si autem Christus in vobis). Unde et spiritus Dei, Deus. Una igitur substantia, quia idem spiritus: sed in tribus, ό/χοουσιον igitur. Unde non similis substantia, quia idem spiritus: nec tamen idcirco passiones caedem et in patre, quia unus spiritus: in duobus enim tantum velut passiones, quia jam progressi spiritus sunt.","prev":{"citation":"Adversus Arium 16","label":"16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/16"},"next":{"citation":"Adversus Arium 18.1-26","label":"18.1 to 18.26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/18.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/18.1"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}