{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Arium 19.1-24","citation":"Victorinus, Adversus Arium 19.1-24","ref":"19.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/19.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/19.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/19.1.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"Adversus Arium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"XIX. Quod Christus vita est, et quod spiritus, dictum est (Joann. XVI, 63): Spiritus autem vivificat. Et ibi rursum dicit (II Cor. III, 17): Dominus autem spiritus est. Quod Christus de Deo, non ex his quae non sunt (II Cor., 4): Ut non splenderet illis illuminatio Evangelii gloriae Christi, qui est imago Dei. Si imago Dei Christus de Deo Christus. Imago enim imaginalis imago. Imaginalis autem Deus; imago ergo Christus. Sed imago imaginalis imago est, et quod imaginale est principale. Imago autem secunda, et aliud secundum substantium ab eo quod imaginale. Sed non intelligimus ibi imaginem sicuti in sensibilibus. Hic enim nec substantiam intelligimus imaginem: umbra enim quaedam est in aere, aut in aqua per quoddam corporale lumen corporalis effluentiae per reflexionem figura, ipsa per semet nihil, nec proprii motus, imaginalis solum substantia, neque corpus, neque sensum, neque intelligentiam habens, et ablato aut turbato in quo figuratum est, omnino nihil et nusquam est. Alio igitur modo dicimus Christum imaginem Dei esse, primum esse, et per semet esse; et quae sit intelligens esse; et viventem dicimus imaginem, et vivefacientem, et semen omnium quae sunt: λόγος enim per quem omnia, et sine isto nihil. Sed ista omnia etiam Deo attributa sunt: ergo ό/χοούσιοι Deus et λόγος. Et quare imago Dei λόγος? Quoniam Deus in occulto, in potentia enim; λόγος autem in manifesto: actio enim; quae actio habens omnia quae sunt in potentia, vita, et cognoscentia secundum motum producit et manifestat omnia: propter quod omnia quae sunt in potentia imago est actio, unicuique eorum quae in potentia sunt speciem perficiens, et existens per semet, a nihilo enim nulla substantia. Omne enim esse inseparabilem speciem habet; magis autem ipsa species, ipsa substantia est: non quod prius sit ab eo quod est esse species, sed quod definitum facit species illud, quod est esse species.","prev":{"citation":"Adversus Arium 18.27-40","label":"18.27 to 18.40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/18.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/18.27"},"next":{"citation":"Adversus Arium 19.25-44","label":"19.25 to 19.44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/19.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/19.25"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}