{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Arium 20.21-42","citation":"Victorinus, Adversus Arium 20.21-42","ref":"20.21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/20.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/20.21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/20.21.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"Adversus Arium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"Imaginem dicimus esse Dei Christum, ipsum autem ioysv. Juxta imaginem ergo Dei animum dicimus, rationalem dicentes. Non enim anima, sed rationalis: et quod totum vita Christus: anima autem vivit, quod vita substantiam habet. Juxta imaginem ergo Dei anima: Christus autem Dei. Quid autem intelligimus hoc, juxta similitudinem? Quemadmodum Xoyo? substantia est, sicuti declaratum est: quoniam et oyov esse ipsum est, et ipsum quod esse; \"kbyog autem est agere, et est motum esse, et quoniam simplex est ibi omne istud ipsum esse et agere, hoc est quod est esse, quod est ibi substantia; sic et anima quo anima est, hoc est quod est esse, et substantiam esse; quod autem est a se se movens, imago est substantiae: magis autem ipsa substantia juxta speciem substantiae, et ideo in definitione animae cum dicimus, quid est anima? proprie dicimus et substantialiter, quod a se movetur. Manifestum et ex isto, quod substantialis imago, magis autem substantia est animae, quod a se movetur. Hoc autem est rationale juxta imaginem τού λοyou rationalem esse. Aliud igitur est juxta imaginem esse, quod quidem substantia est; aliud autem juxta similitudinem esse, quod non est substantia, sed in substantia nomen qualitatis declarativum. Sed sicuti Deum, sic et imaginem, hoc est, Christum substantiam accepimus: perfectionem autem juxta quale significativum intelligimus. Et si simile quale significat necessario, quomodo dicimus animam rationalem esse, et perfecte rationalem juxta similitudinem perfectionis in Deo? perfectam esse dicimus animam, juxta imaginem, ergo nunc et in mundo; juxta similitudinem autem postea fide in Deum et in Jesum Christum, qualis esset futura si Adam non peccasset. In quo igitur rationalis est, ad rationem juxta imaginem est; in quo futura perfecta est, secundum similitudinem. Aliud igitur est, imaginem esse, et aliud juxta imaginem, et magis aliud juxta similitudinem.","prev":{"citation":"Adversus Arium 20.1-20","label":"20.1 to 20.20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/20.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/20.1"},"next":{"citation":"Adversus Arium 20.43-44","label":"20.43 to 20.44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/20.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/20.43"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}