{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Arium 21","citation":"Victorinus, Adversus Arium 21","ref":"21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/21.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"Adversus Arium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium","urn":null},"verse":false,"words":431,"text":"XXI. Eamus vero ad alia. Quod in Christo creatura, sed non una. Sunt enim creaturae tres: una quidem cum creata sunt omnia per Christum; secunda creatura nostra in Christo secundum baptismum, sed in Christo, et alia in Christo commutatio fit. Unde (II Cor. V, 17) si qua in Christo nova creatura, dictum est: Quod antequam esset Christus in carne (Ibid. 21): Qui peccatum non noverat, pro nobis pec· catum fecit. Quod fuit tempus in quo peccatum non noverat? Antequam esset in carne, ad Ephesios. Quod antequam esset Christus in carne (Ephes. I, 3, 4): Benedictus Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus, in Christo Jesu, secundum quod praelegit nos ante constitutionem mundi. Quod fuit Christus antequam esset in carne (Ephes. II, 12): Quoniam fueratis illo tempore sine Christo, abalienati a conversatione Israel. Quod Deus Christus (Ibid.): Spem non habentes, et sine Deo. Hoc est, sine Christo. Quod spiritus est qui omnia colligat (Ephes. IV, 3, 6): Cupientes custodire unitatem spiritus in colligatione pacis. Unum corpus, et unus spiritus. Unus Dominus, una fides, unum baptisma. Unus Deus, et pater omnium, qui in omnibus, et per omnia, et in omnibus. Ad Galatas quod Christus Deus (Gal. I, 1): Paulus Apostolus, non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum patrem. Et rursus (Ibid. 11, 12): Evangelium quod evangelizatum est a me, non est juxta hominem; non enim ege ab homine accepi ipsum, sed per revelationem Jesu Christi. Ad Philippenses, quod Christus Spiritus (Philipp. I, 19): Et in subministratione Spiritus Jesu Christi. Quod όροούσως, et simul patri filius (Philipp. II, 5, 7): Istud enim sapite in his quod et in Christo, qui in forma Dei existens, non rapinam arbitratus est esse aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominis effectus, et figura inventus sicuti homo. Primum Photini, et ab isto, et ante istum, qui hominem dicunt Jesum et solum ab homine factum, cognoscant impiam blasphemiam in Christo, qui in forma Dei existens. Quando existens? Antequam veniret in corpus: dixit enim, quod exinaniverit se ipsum et acceperit formam servi: erat igitur et antequam homo fieret. Et qualis erat? λόγος Dei, forma Dei. Quid est istud, aequalis existens Deo? quod est ejus ipsius et potentiae substantiae: dixit enim aequalem esse. Etenim aequale et magnitudinis, et quantitatis est declarativum: magnitudo autem substantiae molis magnitudo est, qualitas enim non habet magnitudinem, neque a substantia quod est esse habet. Solum autem quantum substantiae, magnitudine quantum est. Et idcirco declarans beatus Paulus Dei substantiam, omnia quanta dicit (Ephes. III, 18): Ut Dei cognoscatis altitudinem, longitudinem, latitudinem, profundum.","prev":{"citation":"Adversus Arium 20.43-44","label":"20.43 to 20.44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/20.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/20.43"},"next":{"citation":"Adversus Arium 22.1-19","label":"22.1 to 22.19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/22.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/22.1"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}