{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Arium 23","citation":"Victorinus, Adversus Arium 23","ref":"23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/23.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"Adversus Arium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium","urn":null},"verse":false,"words":425,"text":"XXIII. Sed ista. Et rursus, quid igitur dicunt Photiniani? si όαοούσιος Filius Patri, quomodo Deus ex Maria hominem natum filium habuit? Quid autem et Ariani dicunt? si ομοούσιος et λόγος, et substantia simul est filius cum patre? Nefas enim dicere istud: Erat quando non erat. Et istud nefas: de iis quae non sunt esse. Impii et illi rursus, qui dicunt ό/χοουσιον esse filium patri. Substantia enim secundum quod substantia est, non est alia, ut sit similis ad aliam: eadem enim est in duobus, et non est similis, sed ipsa. Sed alia cum sit, non quo substantia est similis dicitur, sed secundum quamdam qualitatem. Impossibile ergo et incongruum ό*.ο*ύσιον esse aliquit. Praeterea simile quod in alteritate est, aut in eadem est, divisa in duas paries substantia, aut in alia: quo enim receptibile est dissimile esse, hoc receptibile est similem esse: substantia autem secundum quod substantia est, non recipit similem esse, aut dissimilem: juxta quod autem receptibilis est, qualitatis similis aut dissimilis dicitur, in potentia sua vel existentia manente substantia, vel eadem vel diversa. Quid autem vero illa substantia vel Dei, vel τοϋ λόγου numquid receptibilis est dissimilitudinis, ut dicatur similis esse? Sed impossibile, nec similis ergo, non igitur ό/χοουσιον. Videamus igitur et istud: si simile aut in eodem genere substantia est, ut hominis aut animalis: similis enim est et homo homini, et animal animali: aut in alio genere, velut homini lapis, aut statua equo. Quomodo igitur dicunt ista duo ό/χοουσια esse? si in eodem genere, ut in animali, magis pro cedit substantia: si autem in ipsa substantia, aut divisa aut alia superiore substantia nata; sed utrumque aut subalternum est, et alterum subjectum, sed divisa, neque in aequalia, neque in inaequalia, habet alterum perfectum, sed duo perfecta, et a perfecto perfectum. Non igitur in ipsa similitudine, quippe et similitudo: si istud, sic neccsse est in alio genere. Unde igitur, an alterum quid? Ex nihilo igitur: aut duo principia, sed nihil horum: quoniam et unum principium, et eorum quae sunt omnia causa. Pater secundum τον λόγον, qui in principio erat, et idcirco semper erat; non ergo ex nihilo erat. Si vero et istud, neque et in eo quod alterum genus et similitudo. Quomodo autem dicit non quod Jesus arbitr ans est semetipsum aequalem esse Deo, sed quod non rapinam arbitratus est aequalem esse. Ea enim quae natura sunt aequalia, non per divinitatem propriam, sed quae juxta fortunam facta sunt aequalia, quasi rapina aequalia sunt. Magna igitur confidentia, et vere naturalis divinitas ad id quod est aequalem esse, non arbitrari rapinam Deo aequalem esse.","prev":{"citation":"Adversus Arium 22.20-25","label":"22.20 to 22.25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/22.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/22.20"},"next":{"citation":"Adversus Arium 24.1-12","label":"24.1 to 24.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/24.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/24.1"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}