{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Arium 24.1-12","citation":"Victorinus, Adversus Arium 24.1-12","ref":"24.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/24.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/24.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/24.1.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"Adversus Arium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"XXIV. Sed ista. Et rursus ad Colossenses quid dicit: quod (Coloss. I, 17) ante omnia primus Jesus. Duplex enim generatio ejus: una quidem in divinitatem et filiationem, occulta, divina, et quae, fide intelligatur: alia autem in carnem venire, et ferre carnem. Illa quidem sola generatio a Deo potentiae manifestatio: ista amem acceptio magis carnis non generatio. Si igitur est prior, non ab homine est Salvator: si generatio est, non est figmentum: si autem a Deo generatio, non de nihilo: si imago Dei Jesus, ό/χοουσιος est: imago enim, substantia cum substantia, cujus et in qua est imago. Et quod imago substantia, a substantia ejus iu qua est vel subsistit genita, in declarationem intus potentiae: hinc pater qui intus, hinc filius qui foris. Rursus quod filius λόγος, est in actionem festinans substantia, vita enim λόγος, et intelligentia λό>ος, processit in substantiam eorum quae sum intellectibilium, et hylicorum, et idcirco actio ipsius τοΟλογου, propter imbecillitatem percipientium ipsum, et passibilis est, vel potius passibilis dicitur: dicit enim beatus Paulus de Christo (Col. I, 13, 20): Qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suae; in quo habemus redemptionem et remissionem peccatorum: qui est imago Dei invisibilis, primogenitus ante omnem creaturam. Quoniam in ipso creata omnia, quae in coelis et quoe in terris, visibilia, et invisibilia, sive sedes, sive dominationes, sive principatus, sive potestates: omnia per ipsum, et in ipso constituta sunt, et ipse est ante omnia, et omnia in ipso consistunt: ipse est caput corporis Ecclesiae quae est principium, primogenitus a mortuis, ut fieret in omnibus ipse primarius: quoniam in ipso complacuit omnem plenitudinem inhabitare et per ipsum reconciliare, et reconvertere omnia in ipsum, pacificans per sanguinem erucis ejus sive ea qua in terris, sive ea qua in coelis.","prev":{"citation":"Adversus Arium 23","label":"23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/23"},"next":{"citation":"Adversus Arium 24.13-24","label":"24.13 to 24.24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/24.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/24.13"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}