{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Arium 24.13-24","citation":"Victorinus, Adversus Arium 24.13-24","ref":"24.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/24.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/24.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/24.13.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"Adversus Arium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium","urn":null},"verse":false,"words":185,"text":"Totum mysterium in ista expositione dictum est, quod ομοούσκ», dicit ex isto qui est imago invisibilis Dei, quod filius primogenitus, quod non creatus ante omnem creaturam dixit; si enim et Ipse creatus esset, non diceret, ante omnem creaturam: et proprie dixit primogenitus quod est de filio. Jungamus ergo sensum: primogenitus ante omnem creaturam. Ergo hic genitus ut filius; illa creatura, ut quae creata sit: non autem quod et alium postea genuit, sed quod ante omnem creaturam primogenitus. Est autem omnis creatura et eorum quae in coelis, et eorum quae in terris, visibilium et invisibilium. Sine creatura ergo filius; natura igitur et generatione filius. Quod Christus λόγος est, et quod λόγος omnium quae sunt, ad id ut sint, causa; et idcirco dictum est, quod in ipso condita sunt omnia et per ipsum condita: λόγος enim et causa est ad id quod est esse, iis quae sunt, et est receptaculum eorum quae in ipso sunt. Quod autem omnia in ipso, ipsum receptaculum completur omnibus quae sunt, et ipsum est et plenitudo: et idcirco (Rom. XI, 36), omnia per ipsum, et omnia in ipsum, et omnia in ipso.","prev":{"citation":"Adversus Arium 24.1-12","label":"24.1 to 24.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/24.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/24.1"},"next":{"citation":"Adversus Arium 25","label":"25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/25"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}