{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Arium 25","citation":"Victorinus, Adversus Arium 25","ref":"25","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/25","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/25.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"Adversus Arium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium","urn":null},"verse":false,"words":401,"text":"XXV. Si igitur ex nihilo erat filius, quomodo ista? Sine fide igitur et impossibile sic ista talia esse. Et rursus, si non όμοούσιον, quomodo et pater plenitudo et filius? simul enim omnia plenitudo; et an ομοονσιον plenitudo velut animae, et alia quae creata sunt? Omnino impossibile. Etenim όμοούσιον, sicuti dictum in alteritate est: alter enim similis substantia non potest dici, nisi in ipsa non sit, illius autem potentiae si altera substantia est, et ab ipsa quod est illis esse habent omnia quae sunt, impossibile est unum esse omne: nunc vero Deo patre et filio λόγω όμοουσίω existente, quoniam per λόγον omnia in unum vocantur, et sunt a Deo omnia, et Deus omnia in omnibus, sine passione patre existente, sicut idem monstratum est. Quod autem Jesus λόγος, qui et omnium quae sunt spiritus est vivificans, fons vitae aeternae, secundum mysterium veniens in carnem, et in morte peccatorum vicit mortem, et in aeternam vitam mortua suscitavit. Quod autem Deus potentia est ipsius fontanae aeternae vite, et propterea filius est λόγος, fons vitae aeternae, existens potentia patria, primogenitus a mortuis, et idcirco omnia in ipsum conversa unum fient, hoc est spiritalia: ergo ό,αοούσιος Dei filias, quod aeternae vitae fons est, sicuti pater potentia ipsius, et quod per ipsum filium unum fient omnia, quoniam per ipsum omnia. Quod Jesus, hoc est λόγο? et semen est, et velut demeritum omnium quae sunt, maxime autem jam in hnpyiq et manifestatione eorum qua; sunt, quod in eo inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 9), hoc est in operatione substantialiter: in patre enim potentialiter omnia inhabitant. Et idcirco Jesus λόγο? imago est patris Dei, hoc ipsum quod est, potentia est, jam hoc quod est actionem esse: omne enim quod in actionem exit, et imago est ejus quod est potentialiter, et ejus quod est potentialiter filius est quod in actione est, ex iis filius et pater OOO Quod ex Jesu omnia, et ideo ex Deo omnia, omnia dico quaecumque sunt, et non tenens captet Christi, ex quo omne corpus per actus et conjunctiones subministratum et productum, crescit in incrementum Dei (Ibid. 19); unum enim omina, etiamsi differentia sint, quae sunt; non enim corpus totius universi velut acervus est, qui acervus tactu inter se solo granorum corpus efficitur, sed maxime quo alternatis in se invicem partibus, ut catena continens corpus est: catena enim Deus, Jesus Spiritus, voO? anima angeli et deinde corporalia omnia subministrata. Igitur plenitudo quippe producta est.","prev":{"citation":"Adversus Arium 24.13-24","label":"24.13 to 24.24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/24.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/24.13"},"next":{"citation":"Adversus Arium 26.1-17","label":"26.1 to 26.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/26.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/26.1"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}