{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Arium 26.18-25","citation":"Victorinus, Adversus Arium 26.18-25","ref":"26.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/26.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/26.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/26.18.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"Adversus Arium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium","urn":null},"verse":false,"words":184,"text":"enim omnium est, per quem facta sunt omnia. Et rursus, quod non esset vitefacere, nisi esset materia ad potentiam vivefaciendi, effecta est materia mortua naturae, quae vivefacta suas militias emisit vivificatione divina, et corrupit hominem, sed λόγο?, vita perfecta complevit mysterium, et apparuit in materia, hoc est in carne et in tenebris. Quomodo enim erat possibile apparere quod fuisset, nisi in came, hoc est, in sensu appareret? Omnia ergo effectus λόγο?, et in omnibus, et genuit omnia, salvavit, et regnavit, vita aeterna existens in spiritu: Ergo justificatus est, apparuit Angelis, veniens ergo praedicatus est gentibus. Fuit igitur antequam veniret: Creditus est in mundo, sic enim et Isaias fatetur prophetans: Laboravit AEgpytus, et mercimonia AEthiopiam et Sabaim: Viri altissimi in te ambulabunt, et tibi erunt servi, et retro te sequentur ligati manicis, et te venerabuntur et te precabuntur, quod in te Deus est, et non est Deus extra te: tu es enim Deus, et non sciebamus, Deus Israel (Isa. XLV, 14). Praedicatus ergo in mundo, receptus in gloria divinitatis et ab initio, et initio, et postea, et semper ab aeternis, et in saecula saeculorum. Amen.","prev":{"citation":"Adversus Arium 26.1-17","label":"26.1 to 26.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/26.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/26.1"},"next":{"citation":"Adversus Arium 27","label":"27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/27"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}