{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Arium 27","citation":"Victorinus, Adversus Arium 27","ref":"27","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/27","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/27.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"Adversus Arium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"XXVII. Vide autem et istud ad ό/ιοούσιον quomodo Spiritus dicit Isaiae: In te Deus, et non est Deus extra te: quod filio dicit Domino nostro, manifestum in te Deus, hoc est, quod dictum est: Pater in me. Aliud autem, et non est Deus extra te: in isto verbo Omnes haereses praedicit. Ad istud quid dicunt omnes Judaei? et qui dicunt hominem esse Jesum? Et qui dicunt ex nihilo? et fuit quando non fuit? erat enim Deus et semper unus Deus. Si enim Jesus λόγο? et λόγο? semper ad Deum; et βιλόγο? unus Deus; et non est alius, όμοούσιον ergo Deus. Et λόγο? rursus si Deus est quod est esse, hujus autem Dei, et ejus quod est esse, virtus et sapienda Jesus, hoc est λόγο?, unus Deus, et non est alter. Unalitas ergo λόγο? et Deus, et ipsum quod est esse, et λόγο? esse, idem simul in eo quod est esse subsistens, et idcirco όροούσίσν. Quod autem λόγον esse est, hoc est, vitam et νοΰν esse; ista enim sunt virtus et sapientia Dei, quod est Salvator Jesus, progressio est et generatio, et in substantiam filietas processio, et in actionem effulgetia et refulgentia. Hoc amem non fuit quando non fuit, sed semper fuit: semper ergo pater, semper filius. Et pater tantum pater, et filius tantum filius: ad patrem autem, quoniam id quod est esse, quod est Deus et pater, causa est τω λόγω ad id quod est ei esse, nec reversum autem: et est proprium ejus, quod primum est esse, quiescere; τοΰ λόγου autem proprium movere et agere, et non localiter moveri, neque in locum translatione, sed motione quae animae est meliore et diviniore, quae propria motione et vitam dat, et intelligentias parit subsistens in se ipsa, et non discissa a propria potentia in operationem.","prev":{"citation":"Adversus Arium 26.18-25","label":"26.18 to 26.25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/26.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/26.18"},"next":{"citation":"Adversus Arium 28","label":"28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/28"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}