{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Arium 28","citation":"Victorinus, Adversus Arium 28","ref":"28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/28.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"Adversus Arium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium","urn":null},"verse":false,"words":368,"text":"XXVIII. Sed ista. Et rursus: Sunt enim et alia in sacra Scriptura, quod Deus Jesus, quod ante aeones: quod filius, et natura filius, et in carne filius, et maxime in carne filius vocatus, quod tunc salvavit omnia ovr«, et tunc vicit inimicitias divinitatis, et omnem mortem, et quod ipse passus sit secundum motionem; pater autem non secundum cessationem. Si ista sic sunt, hoc deest solum quomodo intelligendum ομοονσιον, aut ομοονσιον esse filium patri: hoc enim dogma nunc ex pergefactum est, et quidem olim rumoribus jactatum, quod non oporteat dici ομοούσιον, sed magis ομοούσιον: nunc inventum hoc dogma. Audent autem et hoc dicere, quod olim, non dico quando olim: sufficit enim quod mihi non ab aeone, neque a praesentia Jesus, sed olim datum sit ante annos centum, concedo, et plures. Ubi latuit? ubi dormiit ante undecim annos? cum in Nicaena civitate fide confirmata per 300 plures Episcopos, Arionitas excludentes, in qua synodo istorum virorum Ecclesiae totius orbis lumina fuerunt. Vetus igitur dogma quod fugerat: si non fuit, convictum est, et nunc coepit: si fuit, aut contentione siluit, aut cognitionis et veritatis sententia fugatum est: forte tunc tu patrone dogmatis non solum in vita, sed episcopus fuisti: tacuisti et tu, et socii et discipuli, et condoctores, et toto tempore postea, usquequo imperator Romae fuit, praesens audisti multa contraria, conviva existens istorum hominum quos nunc anathematizas: iratus vel quod sine te fidem scripserunt. An coactus a magistris legatus venisti in defensionem proditionis? Sed quid differt, sive triginta, sive septuaginta. sive amplius, et sive saepius eadem fides in destructionem aliarum αιρέσεων effecta est? una cum sit, et ab uno incipiens, et operata usque nunc. Tu autem scribis ista et dicis: quae Samosatenus Paulos, et Marcellus, et Photinus, et nunc Valens et Ursacius, et alii istius modi in haeresi religiosi inventi destructi sunt. Numquid omoov dicentes? Non. Quomodo autem blasphemantes? Samosatenus sicuti Arius: ex nihilo, et quod fuit quando non fuit, quod factura filius, et omnino omnimodis dissimilis patri. Quid Marcellus et Photinus? Tantam hominem ex homine Jesum, et esse Triadem extra Jesum. Et nunc Valens et Ursacius reliquiae Arii. Propria ergo blasphemia, propter quam ejecti sunt. Tum autem idcirco vicisti eos, quod ομοονσιον dicis, non enim dixerunt ομοούσιον, et sic victi sunt.","prev":{"citation":"Adversus Arium 27","label":"27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/27"},"next":{"citation":"Adversus Arium 29","label":"29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/29"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}