{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Arium 29","citation":"Victorinus, Adversus Arium 29","ref":"29","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/29","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/29.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"Adversus Arium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium","urn":null},"verse":false,"words":392,"text":"XXIX. Videamus ergo etiam et hoc quod dicis, et quomodo dicis: sic sapiunt et Afri, et Orientales omnes; quare igitur scribis ad illos, ut ejiciant a sancta Ecclesia ομοούσιον? Dicunt ergo istud: Non oportuit ad eos scribi; si oportuit scribi, oportuit et persuadere illis, non salum jussione, Sed rationibus et sacris scripturis: debeas enim non solum ομοού&κη destruere, sed et ομοουσκη adstruere. Nunc autem supra infra in 6μοου~ σιου perversionem nihil aliud dicis, quam quod istud dicentes necesse sit confiteri substantiam prae existere, et sic explosum patrem et filium esse. Primum non est necesse. Deus enim et subtantia, et substantiae causa est, et omnibus quae sunt praeexistit, et universae existentialitati, et universae essentiali: ab ipso enim omnia et ea quae sunt, et nomina. Ex isto igitur Deo substantiae principium qui est, et ideo qui sit substantia ομοουσιος filius in ipso et cum ipso. Quippe forma ejus qui sit et imago et character, sine quibus Deus non intelligitur nec intelligentiam ascendit: non tamen quod non sit, quod est simplex Deus: et non quod ista quasi aliud, quod in se ipso sint, aut ut accidentia, sed istud ipsum Deum esse: et sic esse όμοούσιον est quod est esse, et pater quod est esse. Quod autem sic esse filius est, Deus enim quod est esse, sic autem esse ϊόγος, et hoc significat semper quod dicit: Ego et pater unum sumus (Joan. X, 30). Et: Pater in me, et ego in patre (Joan. XIV, 10). Et: si quis me vidit, vidit et patrem, ομοονσια enim. (Ibid., 9). Quid ergo dicit, dicens: praeexistit substantia, όροού<πον est? Quid vero si ψοουσιον est, non necesse est sic intelligere quod praeexistat substantia, a quo duo ista substantia similia facta sint? et secundum tuam rationem, et tu in idipsum incurris. quod metuis in ορσούσιον. Au tibi soli licet intelligere ομοουσεον, patre dante substantiam filio; nobis autem non est ista excogitatio ψοούσιον esse, patre causa existente ad hoc ut sil filius, substantiam Deum esse, et tu fateris ομοούσιον: esse enim dicis et patrem et filium. Quis, cui similis? secundum dignitatem, et dignitatem minum filius patri? sed tamen et pater filio: sic enim sunt omnia ad aliquid, si istud est similitudo, et dicimus ίμοουσιον, similem esse dicimus filium patri; et quomodo accipiemus Isaiae dictum: dicit enim: Ante me non fuit alius Deus, et post me non erit similis (Isa. XLIII, 10).","prev":{"citation":"Adversus Arium 28","label":"28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/28"},"next":{"citation":"Adversus Arium 30.1-16","label":"30.1 to 30.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/30.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/30.1"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}