{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Arium 30.17-30","citation":"Victorinus, Adversus Arium 30.17-30","ref":"30.17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/30.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/30.17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/30.17.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"Adversus Arium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium","urn":null},"verse":false,"words":243,"text":"Sed ista et longioris, et alterius quaestionis. Nunc autem fatemur quod sit ibi substantia, quae habet secundum proprium significatum hoc: aliquid £v esse; adversus autem eos qui dicunt nomen substantiae non esse positum in sanctis scripturis. Non quidem substantiae forte non est, denominata a substantia sunt, unde enim deductum imovaiov quam a substantia (Matth., VI, 11): Da panem nobis έπιούσιον, hodiernum? Quoniam Jesus vita est, et corpus ipsius vita est, corpus autem panis, siculi dictum est: Da nobis panem de coelo. Significat έπιούσιον ex ipsa, aut in ipsa substantia, hoc est vitae panem. Sic rursus et Paulus in Epistola ad Titum (Tit. II, 14): Populum πλούσιον, circa substantiam, hoc est circa vitam consistentem populum, siculi et in oblatione dicitur: Munda tibi populum circum vitatem aemulatorem bonorum operum circa tuam substantiam venientem. Videtur mihi idem significari in Jeremia propheta, ubi dicit (Jer., XXIII, 18, sec. LXX): Quia quis stetit in substantia Domini, et vidit verbum ejus? quis praebuit aurem et audivit? Et post modicum dicit (Ibid., 22): Et si stetissent in substantia, sed in substantia substantia scribunt, non insubstantia. Sed si quis intellectum certe intelligit, nihil aliud invenit, nisi istud: Si quis in eo quod Dei est esse steterit, hoc est in substantia, quod in ipsa όμοουσιος filius, statim λόγον ejus videt; debemus enim quod ulterius non est, interius aliquid stare facere, τον νουν insubstantia, substantia Dei, hoc est in substantia, et statim comprehendimus et Deum, et λόγον, όμοουσιον enim, et simul ambo unum.","prev":{"citation":"Adversus Arium 30.1-16","label":"30.1 to 30.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/30.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/30.1"},"next":{"citation":"Adversus Arium 31","label":"31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/31"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}