{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Arium 34","citation":"Victorinus, Adversus Arium 34","ref":"34","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/34","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/34.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"Adversus Arium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium","urn":null},"verse":false,"words":447,"text":"XXXIV. Substantia autem Dei imago est, actio, filiusque est, per quam intelligitur, et quod sit declaratur (Joan., XIV, 9): Qui me vidit, vidit et Patrem. Et ipsa substantia existens, habens esse, et a se. Quoniam autem causa ipsi est id in quo est, imago ipsa filius est ejus, in quo est ineffabili generatione, et maxime ingenerabili generatione, aut magis semper generante generatione: quod et Alexander dixit. Et dicitur semper pater, semper filius simul existens. Ergo et semper consubstantialis coexistens, unum existens, in patre filius est; cum autem operatur, procedit: cum procedit, in filio est pater. Quomodo autem istud dicimus? Deus et >670? unum est et unitum, et idcirco ό/χοούσιον, sed quod Deus, juxta quod Deus est, ejus quod et esse potentia est, et omnium quae sunt, ad id quod est esse, causa est λόγος juxta quod est: λόγος paterna est potentia, ad subsistere facere ipsum quod est principale esse ipsum quod est esse, et principium, et perfectio. Ab eo enim quod est esse universale, et supra universale omne universale esse, et juxta genera, et juxta species esse, et individua, quod est esse illis habet. Si igitur λόγος habet esse. est enim λόγος id ipsum quod est esse ipsi et λόγος, ergo ex illo quod est supra universale esse, esse est: sed universale quod est esse λόγος est: Deus autem id quod est supra universale esse, filius autem quod est universale esse: pater ergo supra universale quod est esse, ό/χοούσιον ergo in eo quod est esse, ad id quod est esse, et quod supra universale ad universale: hoc autem et progressio est; ab eo enim quod est supra universale, universale egreditur, et magis certe intelligenti et egreditur, et manet, non enim derelinquitur universale. Ergo et subsistit per semetipsum quod est universale et intus est in eo quod est supra universale: connexum ergo est, et inseparatum est; et istud luminis refulgentia dicitur, omnia luminis habens, sed non accipiens, neque enata, sed connaturalis, ομοούσιος semper existens. Non igitur motu locali, neque immutatione: immutabilis enim pater, et immutabilis filius, et semper pater, semper filius, etiamsi filius credatur in patre imago existens, et ejus quod esse forma, sicut dictum est, sive juxta progressum refulgentia luminis filius est. lis sic existentibus, et magis unum existentibus, refulgentia enim splendor luminis, et ipsa in se lumen habet a patre et in lumine est et foris: ergo et in patre filius, et quod annexus est splendor luminis, magis ad lumen esse splendor dicitur, non in lumine; etiamsi a lumine resplendeat in lumine est, et hoc significat (Joan., I, 1): In principio erat Λόγος, et Λόγος erat ad Deum: ό/χοουσιον ergo et filius et pater, et semper ista, et ex aeterno, et in aeternum.","prev":{"citation":"Adversus Arium 33","label":"33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/33"},"next":{"citation":"Adversus Arium 35","label":"35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/35"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}