{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Arium 35","citation":"Victorinus, Adversus Arium 35","ref":"35","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/35","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/35.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"Adversus Arium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium","urn":null},"verse":false,"words":373,"text":"XXXV. Dicimus et alia. Λόγος est ad Deum, in confesso est. Quid est λόγος? per quem omnia, et in quo omnia, el in quem omnia; istum esse et Jesum in confesso est. Quod λόγος est filius Dei, filius autem Jesus de quo dicit Paulus (Coloss. I, 13): Qui nos eruit de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitalis suae. Quis igitur iste filius? ipse, inquit (Ibid. 14), in quo habemus redemptionem, per sanguinem ipsius, remissionem peccatorum nostrorum. Iste quis est? qui natus est ex Maria. Quid deinde? istud solum? numquid maxime quod ineo, qui ex Maria erat? Erat et ante quam ex Maria. Quid autem inducit (Ibid. 15), qui est imago Dei? numquid hoc solum, de Maria? non: imago enim Dei ab aeterno imago. Si igitur in filio habemus spem, et ipse per sanguinem suum redemit nos; ipse autem imago est Dei; imago ergo filius est Dei. An ego dico istud? Non solus, sed et Paulus; quomodo enim dicit (Ibid.)? Primogenitus omnis creaturae. Quis primogenitus? Filius. Quis filius? Filius qui ex Maria. Quis filius ex Maria? primogenitus totius creaturae. Quis totius creatura primogenitus? qui imago Dei est. Necesse est enim primogenitum esse ante omnem creaturam imaginem Dei. Quis autem est imago? λογος. Quis λόγος? qui erat in principio: Sine enim imagine Deus quomodo? Et quis λόγος? (Joan. I, 2, 3); qui ad Deum erat, et per quem effecta sunt omnia, et sine quo effectum est nihil. Quomodo imago λόγος est? et λόγος filius? et ipse qui de Maria? magis autem qui in eo qui de Maria. Ex iis manifestum, si filius Dei redemit nos per sanguinem suum, qui de Maria filius est, et ipse imago est Dei; Dei est filius: si enim lotius creaturae primogenitus, necessario filius, numquid alius? Absit: unigenitus enim Dei est filius. Necesse est ergo eumdem ipsum esse filium, et imaginem, et eum qui de Maria. Quomodo enim imago Dei filius, si non primogenitus totius creaturae? Et quomodo imago Dei, qui Filius de Maria post omnia facta natus est? Manifestum ergo, quod ipse primogenitus. Quid vero quod natum est de Maria? non creatura est: sed si filius Dei, imago Dei ante omnem creaturam natus est, ipse est iu eo, qui de Maria natus est. Manifestum igitur quod ipse unigenitus.","prev":{"citation":"Adversus Arium 34","label":"34","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/34"},"next":{"citation":"Adversus Arium 36","label":"36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/36"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}