{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Arium 36","citation":"Victorinus, Adversus Arium 36","ref":"36","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/36","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/36.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"Adversus Arium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"XXXVI. Post illud perspiciendum, quomodo idem ipse et imago, et filius λόγος est. In confesso est quod imago filius est. Dixit enim Paulus (Coloss. I, 15); filius Dei imago est Dei. Dico ipsum esse λόγον, de quo dictum est: In principio erat λόγος. Dicit enim Paulus quomodo filius primogenitus totius creaturae, quod (Ibid. 16-18) in ipso creata sint omnia, quae in coelis et quae in terra, quae visibilia et quae invisibilia, sive Throni, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates, Omnia per ipsum, et in ipso creata sunt; et ipse est ante omnia, et omnia in ipso consistunt. Vides quae dixerit de filio, quod ideo primogenitus. quia omnia creata sunt ex ipso, et per ipsum, et in ipso. Tria ergo dicit ex quibus, quod dictum est, omnia per ipsum, cui datum est semper, quod confessione est τώ λόγω. Si igitur Paulus filio dedit per ipsum; ipsum autem quod est per ipsum, dedit Joannes τω Λόγω primus Apostolus et Evangelistes: ante omnes consonant dicta. Quid erit dubitandum, ut non sit filius λόγος? Quid vero alia duo quae dedit filio, cujus magis propria? necessario τού λόγου; potentia enim ejus, omnium quae sunt subsistentia est. Sed si et istud, in ipso sunt omnia, ut dictum est, quod in ipso creata sunt omnia, et ideo in ipso omnia, quoniam efficientur omnia spiritualia, quod et Paulus significat, in consummatione mundi (I Cor. XV, 28): Nam cum omnia illi subjecta fuerint, tunc ipse subjicietur ei, qui subjecit ei omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. Quid istud, et quomodo posterius? Nunc quomodo spiritualia. Verum igitur quod de Maria filius est Dei, et ipse imago et ipse λόγος, et ipse ante saecula et omnem creaturam, et quod omnis creatura per ipsum creata est, et in ipso, ex ipso, et consequenter quae dicta sunt.","prev":{"citation":"Adversus Arium 35","label":"35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/35"},"next":{"citation":"Adversus Arium 37","label":"37","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/37"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}