{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Arium 37","citation":"Victorinus, Adversus Arium 37","ref":"37","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/37","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/37.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"Adversus Arium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium","urn":null},"verse":false,"words":406,"text":"XXXVII. Quis ergo sine sensu, quis sacrilegus Arius? quis sine Deo non videt quis Jesus? et unde Filius unigenitus? Esse autem et Deum λόγον ό/χοουσιον, hoc est, et patrem et filium, ex istis manifestum: quae dedit filio Paulus, eadem dedit et patri, tria ista cum dignitate paterna in uno, ut appareret et divinitas una, et substantia, et potentia paterna. Ad Colossenses istud dixit de filio. Ad Romanos autem de patre eadem (Rom. XI, 34-36): Quis enim cognovit mentem Domini? aut quis consiliarius fuit ejus? aut quis prius dedit, et reddetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso omnia. Vides quemadmodum eadem, et sic eadem dedit, el patri ei filio, in ομοονσιον: primum tria et tria, deinde eadem et patri, et filio: hoc autem per quem omnia et patri et filio datum est: quoniam filius λo7ος, qui est omnium quae sunt potentia actuosa, in ea quan sunt, et quod in filio pater est, in ipso et paler actuosa potentia existit: simul enim et filius in patre, et pater in filio: una ergo potentia, hoc est, una substantia existit: ibi enim potentia, substantia: non enim aliud potentia, aliud substantia. Idem ergo ipsum est et patri et filio. Hoc autem ex quo omnia, et ipse filius: hoc igitur patri ut proprium: in quo omnia, quod λόγος et locus est: factorum enim et operum per semetipsum ipse est receptaculum. Ibi autem existentibus omnibus quae simi efficitur plenitudo: etenim et Jesus pater est omnium operum, eorum quae per semetipsum. Unum ergo pater et filius. Sed quod non extrinsecus ingrediuntur opera: unde enim? nihil enim extra; in so ipso ergo omnia: ipse ergo et receptaculum et habitator. Et quoniam in filio pater, et pater habitator: proprium igitur filio in quo omnia, reliquum ergo hoc, et in ipso, hoc dico esse commone: in consummatione enim unum omnia et ideo Paulus ad Corinthios dicit (I Cor. VIII, 6): Unus Deus pater ex quo omnia, et nos in ipso; et unus est Dominus Jesus, per quem omnia, et nes per ipsum. Aut quomodo alius in ipso? quoniam et in aliis locis sic positum est de patre, ex quo omnia, per quem omnia, in ipso omnia. De filio autem, in quo omnia, per quem omnia, in quem omnia: aequalia igitur omnia et filio et patri dedit Paulus: recte. Quod ομοούσιος pater et filius, et idcirco dictum est: Tunc ipse subjicietur ei, qui subjecit ipsi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus.","prev":{"citation":"Adversus Arium 36","label":"36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/36"},"next":{"citation":"Adversus Arium 38","label":"38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/38"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}