{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Arium 38","citation":"Victorinus, Adversus Arium 38","ref":"38","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/38","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/38.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"Adversus Arium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium","urn":null},"verse":false,"words":320,"text":"XXXVIII. Vide virtutem dicentis; conducit (forte concludit) enim όκοουσιον: filius subjicit patri omnia virtute sua, ut videtur, sed ut est paterna: dicit enim: Subjicietur ei qui subjecit ipsi omnia. Cui subjicietur? Deo. Quis subjicietur? filius, cui subjicit omnia Deus. Actio igitur et pater et filius. Substantia igitur ubi? In qua actio ipsa, magisque sit actio, quae est substantia, οαοούσίο» ergo. Dicit Paulus et hoc (I Cor. XV, 24), cum tradiderit regnum Deo et Patri. Ipse igitur nunc regnat, et secundum propriam actionem Christus subjicit omnia, et inimicitia, et ipsam mortem exterminat: ipse igitur subjicit, siculi dicit Paulus, cum evacuaverit omnem potentiam. Sic dicit quod filius propria virtute facit ista. Adjicit et istud (Ibid. 23); Oportet enim illum regnare. Deus quidem rex omnium: sed quoniam ομοουσιοζ et filius, et magis >o7ος, hoc est, potentia et sapientia Dei; necesse est regnare primum sapientiam, per quam subjicientur omnia: λόγοι enim et subsistunt, et subjicientur omnia: quoniam et dicitur, et dictum est, quod λόγος hoc est filius, subjicit omnia, et idcirco adjecit Paulus (Heb. X, 13): Quousque ponat inimicos omnes ejus sub pedibus ipsius. Quis? Cujus? manifeste, quia filius patris. Sed quoniam in filio pater, idcirco pater filio subjecit omnia, et ideo maxime filius inimicos habet, non pater: et quoniam ambo, id est, bona ambiguitas intellectus, et idcirco ομοούσιοι (I Cor. XV, 26), postremus inimicus evacuabitur mors: si enim Jesus vita est et aeterna vita, evacuabitur a vita mors: omnia igitur Jesus, id est, filius subjicit patri. Sed quoniam ομοουσιος patri et ipsa substantia, et ipsa potentia, secundum quod primum est esse patrem, et quod esse primum est, secundum autem operari, vivere, intelligere, quoniam duobus causa est quod primum; necesse est dicere patrem subjicere filio. Dicit ergo, cum tradiderit regnum Deo et patri, necessario filius; et cum evacuaverit omnem principatum et potentiam, necessario filius. Dicit rursus (Ibid. 27): Cum autem omnia subjecta sunt, manifestum quod extra ipsum qui subjicit ipsi omnia: non parva intelligentia","prev":{"citation":"Adversus Arium 37","label":"37","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/37"},"next":{"citation":"Adversus Arium 39","label":"39","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/39"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}