{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Arium 39","citation":"Victorinus, Adversus Arium 39","ref":"39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/39.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"Adversus Arium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"XXXIX. Sed nunc dimittamus. Quid vult nos intelligere, quod Deus causa qui sit, et praepotens, et praeprincipium potentiae, ipse fecit omnia, cum filius facit? et si pater in filio, et filius in patre, ipse in facit, quae filius fecit; et (Joan. V, 19) quoe pater facit, filius facit indifferenter: igitur aut patri, aut filio dantur omnia, sive operationes, sive requies: in allero enim ad alterutrum, et nihil alterum, quod in uno alterum. Et idcirco unum solum, et nihil alterum, sed subsistentia propria et pater et filius est, ab una ex patre substantia. Filius autem, hoc est, λ©7ος, activa potentia est, et quai faciat, et quae vivificet, et sit intelligentialis: omnia igitur justa et generat, et facit secundum vitam, et regenerat secundum intelligentiam veritatis et Dei, quam dat Jesus omnibus >070; cum sit, omnium et intellectuum, et universaliter omnium quaesunt. Si igitur iste generat, et iste regenerat omnia, iste subjicit omnia, non solum homines, sed et ut dicit Paulus, omnem principatum et omnem potentiam; numquid ista ut homo, an ut \\όγοςl Etenim ipsum subjicere non temporis solum ejus ex quo de Maria filius, sed et ante, et postea. Si enim diluvium factum est, si Sodoma et Gomorrha incensa, si haec et talia multa facta sum, si in praesentia prima triumphat inimicos in semetipso, si in secunda praesentia novissimus inimicus evacuabitur mors; filius >o7ος facit ista, sed potentia paterna. Facit igitur omnia spiritus spiritualia, tunc et ipse subjicietur Deo, subjicienti ei omnia: evacuatis enim omnibus, requiescit activa potentia, et erit in ipso Deus secundum quod est esse, et secundum quod est quiescere: in aliis autem omnibus spirituali ter, secundum suam et potentiam et substantiam. Et hoc est (I Cor. XV, 28), ut sit in Deus omnia in omnibus: non enim omnia in unoquoque, sed Deo existente in omnibus, et ideo omnia erit Deus, quod omnia erunt Deo plena.","prev":{"citation":"Adversus Arium 38","label":"38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/38"},"next":{"citation":"Adversus Arium 40","label":"40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/40"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}