{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Arium 4","citation":"Victorinus, Adversus Arium 4","ref":"4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/4.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"Adversus Arium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium","urn":null},"verse":false,"words":248,"text":"IV. Audi igitur et aliud. Quod est esse, pater est: quod est operari, λόγος: et prius est quod est esse; secundum, quod est operari. Habet quidem ipsum quod est esse, intus insitam operationem: si enim motu, hoc est, operatione, quae vita aut qui intellectus est: ergo non est solum esse, sed ipsum quod primum est esse, propter quod est ei quiescere solum ipsum esse: est isto modo et quod est operari, quod est secundum, quoniam non intus, sed cum foris operatur, operari dicitur. Apparente enim operatione, et est et nominatur operatio, et ut generatio sui ipsius et aestimatur et est: sic igitur id ipsum quod est operari, et ipsum esse habet, magis autem non habet: ipsum enim operari esse est; simul enim et simplex, et esse et operari, eorum quae supra sunt natura est declarans et sortita: secundum quod est requiescere, ipsum esse et substantiam; secundum autem quod est in motu esse, actionem, operationem: hoc autem quod est in motu esse, declaratio est ejus quod est esse secundum actionem. Et idcirco (Ibid. 9) erat lumen quod est verum, quod illuminat omnem hominem venientem in mundum. Λόγος ergo lumen est quod est verum; et idcirco (Ibid. 3, 4) quod est factum, in ipso vita est, et vita lumen hominum: et ipse λόγος, lumen verum (Ibid., 19) in mundo erat, et mundus per ipsum factus est; qui filius est Dei, de quo dicit (Ibid. 18): Deum nemo vidit unquam: unigenitus filius qui est in gremio patris, ipse enarravit de λόγω.","prev":{"citation":"Adversus Arium 3","label":"3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/3"},"next":{"citation":"Adversus Arium 5","label":"5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/5"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}