{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Arium 45","citation":"Victorinus, Adversus Arium 45","ref":"45","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/45","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/45.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"Adversus Arium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium","urn":null},"verse":false,"words":437,"text":"XLV. Discedant ergo Patripassiani, quoniam nos et patrem dicimus et filium, ipsum solum passibilem juxta motum in hyle. Discedant Ariani, quoniam nos naturae filium dicimus, ante omnem creaturam genitum. Discedant et από τού δντος dicentes Christum esse, quod a Deo factus sit, qui Deus ov est: nos enim filium dicimus naturam, et a patre ipsum esse, et in patre. Discedant Marcelli et Photini discipuli, ipsum enim Verbum dicimus in came fuisse, non aliud Verbum esse, et aliud hominem, in quo Christum dicunt esse, sed ipsum Λόγον carnem induisse. Illi enim dicunt esse et Deum, et Λόγον, et Spiritum. Quartum autem filium, id est hominem, qui ex Maria, quem assumpsit Λόγος, et ut ministrum rexit cui homini dicunt, et sedem paratam esse. Exciderunt ergo a Trinitate. Si autem manet Trinitas sola, ipse homo et λόγος; quem λόγον, nos supra filium demonstravimus. Non autem Ime significat: et λόγος, caro factus est, corruptus λόγος in carnem conversus est, sed λόγος, per quem effecta sunt omnia, et omnia effectus, et caro factus est, ut in came cum esset, totum hominem sua passione et morte juxta passiones corporis mercaretur. Si enim non erat ipse homo de Maria, quare exinanivit semetipsum? Et quid est (Philipp.· II, 7) formam servi accipiens? et quid rursus est (Joan. I, 14), et Λόγος caro factus est? Discedant et Basilii, όμοούσωι. Nos enim ομοούσιον dicimus, et veritate, et juxta Synodum in Nicaeapoli. Sic enim et pater, et filius unum ambo, et semper, et simul ambo, et quoniam όμοούσιον. Quod autem όμοούσων dicunt, et si confitentur filium a patre habere substantiam, sed aliud quidem dicunt, dicentes neque generatione filium, neque faciendo esse a Deo, sed compulsu istorum duorum, et generationis et faciendi, veluti lapidis et ferri, atque inde emitti flammam. Ista dicentes occulti Ariani sunt. Primum non generatione dicentes Dei filium esse, sed factura, quod dogma est Arii; factura enim est, quod a compulsu exilit, et ex nihilo est. Non enim a ferro aut lapide flamma, quod maxime Arius insanus sapit. Etsi collisio facta est, fuit quando non fuit; et si compulsum faciendi et generatione factus est filius, praeexstitit factio et generatio antequam fuisset filius. Posteriora nutem ista. Quomodo ergo compulsio? Et hoc Arii: deinde quomodo ista collisio? et quorum et in quo? Numquid voluntatum in Deo concursio? Numquid passionum aut differentiarum, maxime contrariarum motionum? Et si istud passus est pater, qui est sine passione, et non ex sua substantia apparuit ei filius: collisione enim duarum aut voluntatum, aut passionum, nec voluntas facta est, nec passio, multo magis nec substantia a substantia paterna, sed extra quaedam substantia, quae ex nihilo existeret de λόγω ad patrem. Suspicari ista, impia blasphemia.","prev":{"citation":"Adversus Arium 44","label":"44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/44"},"next":{"citation":"Adversus Arium 46","label":"46","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/46"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}