{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Arium 46","citation":"Victorinus, Adversus Arium 46","ref":"46","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/46","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/46.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"Adversus Arium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium","urn":null},"verse":false,"words":243,"text":"XLVI. Diximus de όροβύσων, et sufficienter diximus: hoc enim nobis propositum. Quomodo autem si δμοοΰσιον, filius, et semper cum patre est, et procedit, et descendit, et ascendit, et mittitur, et facit quae voluntatis sunt patris, et quomodo imago cum sit Dei, in dextera sedeat Dei, et quid sit dextera, et quid sedere, et quid est per quem facta sunt omnia, et quomodo omnia, et quid est quod nihil factum est sine ipso, et quomodo et ipse voluntatem habet, et quae facit, voluntate patris facit, et quomodo perfectus, et a perfecto patre ut imperfectus et corpus accepit, et nunc corpus fert, et si sanctum spiritale, et simile eorum hominum, qui post sancti erunt, et quomodo semperque qui moveatur, et a se genitus potentia quidem patris: ista enim omnia ομοούσιον, definiunt. Si quis dignus sit intelligere, et in isto libro inveniet Fidem sic esse, et permittente Deo, et Jesu Christo Domino nostro, et Spiritu sancto dicimus, ne quis blasphemiter intelligens meum dogma dixerit, omnia enim a sancta scriptura et dicuntur, et sunt. Dicemus maxime illud, e quo gignuntur multae haereses, quod Evangelia, et Apostolus, et omnis vetus Scriptura de Deo quidem dicit omnia, et de Jesu Christo, hoc est de λόγω incarnato, hic enim mysterium salutis nostrae egit, hic nos liberos fecit, redemit: in istum credimus secundum crucem, et juxta resurrectionem a mortuis Salvatorem nostrum, idcirco Paulus dicit: Nan enim judicavi quidquam scire in vobis nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum (I Cor. II, 2).","prev":{"citation":"Adversus Arium 45","label":"45","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/45"},"next":{"citation":"Adversus Arium 47","label":"47","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/47"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}