{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Arium 47","citation":"Victorinus, Adversus Arium 47","ref":"47","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/47","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/47.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"Adversus Arium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium","urn":null},"verse":false,"words":406,"text":"XLVII. Confitemur igitur Deum patrem omnipotentem, confitemur filium unigenitum Jesum Christum, Deum de Deo lumen verum de vero lumine, formam Dei, qui habet substantiam de Dei substantia, naturam, generationem, filium simul cum patre consubstantiatum quod Graeci όμοοΰσων appellant, primogenitum ante constitutionem mundi, et primogenitum ante omnem creaturam, hoc est, et ante substantiam veniendi, et generationis, et revivendi, primogenitum a mortuis λόγον, qui sit omnium universalis λόγος, λόγον autem ad Deum, λόγον in postremis temporibus incarnatum, et cruce vincentem mortem et omne peccatum, Salvatorem nostrum, judicem omnium, semper cum patre substantialem et όμοούσιον, potentiam activam a patria potentia, et generantem, et facientem omnia, et substantiam existendi omnium, et generationem, et reviviscentiam: quoniam vita est sterna, et Dei virtus, et sapientia: ipsum inversibilem, immutabilem (al. mutabilem) juxta quod λόγο; est, et quod semper λόγο; est: juxta autem quod est creare omnia, et maxime juxta in hyle actionem impassibiliter patientem. Ut fons aquarum immutabilis, impassibilis, extra omnem motionem, cum fluit, et in flumen advenit, juxta alveum et genera et qualitates terne creditur pati, semper servans potentiam aquae suam, et sicuti flumen irrigat terram, nullam diminutionem sentiens, ad hoc quod est esse aquam; sic Christus ille est fluvius, de quo Propheta dicit: Qui irrigat, et infundit totam terram (Gen. II, 6): sed Christus totus omne irrigat, et visibilia et invisibilia, flumine vitae omnium eorum quae sunt substantia irrigat. In quo autem vita, est Christus: in quo rigat Spiritus sanctus, in quo potentia est vitalitatis, Pater et Deus: totum autem unus Deus. Confitemur ergo et Spiritum sanctum ex Deo Patre omnia habentem, τώΑόγω, hoc est, Jesu Christo tradente illi omnia, quae Christus habet a Patre. Et isto hujusmodi modo simul confitemur esse haec tria, ex isto quod unum, et unum Deum, δμοουσια ista, et semper simul et patrem, et filium, et Spiritum sanctum ineffabili potentia, et ineloquibili generatione filium Dei, Jesum Christum, Λόγο; qui sit, et Deum, et imaginem, et formam, et characterem, et refulgentiam patrie, et virtutem, et sapientiam Dei, per quae appareat et declaratur Deus in potentia omnium, et existens, et manens, et agens omnia secundum actionem filii, id est, Jesu Christi, quem incarnatum, et crucifixum, et resurgentem a mortuis et ascendentem in coelos, et sedentem ad dexteram Patris, et judicem futurum venire viventium et mortuorum, Patrem omnis creaturae et Salvatorem, et voce, et toto corde confitemur semper, aurjv. Gratia et pax a Deo patre, et filio ejus Jesu Christo Domino nostro, sic ista confitenti in omnia saecula saeculorum.","prev":{"citation":"Adversus Arium 46","label":"46","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/46"},"next":{"citation":"Adversus Arium 48","label":"48","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/48"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}