{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Arium 52.14-17","citation":"Victorinus, Adversus Arium 52.14-17","ref":"52.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/52.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/52.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/52.14.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"Adversus Arium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium","urn":null},"verse":false,"words":146,"text":"Intus igitur existentis vitae, juxta quod est motionem esse ipsam vitam, proles ejus quod est patrem esse vita est: secundum quod motio est. Sed quoniam motio juxta quod motio est, nullam elationem habens, ab co quod est intus progressa foras est, sicut sensus ab eo qui νοΰ; est, potentiam fontanam et universalem accipiens, juxta motionem et intus et foris est: motio enim νους est, sic et vita juxta quod motio est, filius est factus manifesta motio a motione patria, quae in occulto est, quae secundum primam potentiam existentia est. Rursus vita secundum quod motio est, procedens a patria motione, et intus et foris est: sed enim vita motio est: vita igitur et intus et foris est, vivit igitur Deus, vivit ipsa vita, ergo et Deus et vita unum· Igitur ista duo et in unoquoque, et alterum et idem: in filio igitur pater, et in patre filius.","prev":{"citation":"Adversus Arium 52.1-13","label":"52.1 to 52.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/52.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/52.1"},"next":{"citation":"Adversus Arium 53","label":"53","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/53"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}