{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Arium 53","citation":"Victorinus, Adversus Arium 53","ref":"53","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/53","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/53.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"Adversus Arium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"LIII. Exclamat igitur veritas, quod ομοοΰσια ista secundum identitatem counita alteritate. Rursus si pater vita, et filius vita, quoniam filius vita cum sit secundum quod motus est, et intus et foris est, vivit Deus, vivit illius, et foris vivunt omnia ubique filio existente. Et quoniam in filio pater, ubique et pater. Rursus item quoniam in filia pater: cum videritis filium, et intellexeritis, videbitis et intelligetis patrem. Si quis me videt, videt et patrem: propter hoc enim dictum est. Quoniam filius forma est patris: non autem nunc forma esse foris extra substantiam intelligitur, neque ut in nobis adjacens substantiae facies; sed substantia quaedum subsistens, in qua apparet et demonstratur quod occultum et velatum est in alio. Deus autem ut velatum quiddam est: nemo enim videt Deum: forma igitur filius, in quo videtur Deus. Si enim existentia Deus, potentia, substantia, motus, et vita in occulto Deus velut sine forma. Ergo si manifesta vita, et manifesta juxta motus potentiam, vita juxta motum in occulto, in apparentia, in existente motione intelligitur, pronuntiatur, videtur. Adhuc sic quod est esse, pater: quod autem vita, filius, cum sit impossibile id quod est esse comprehendere: in occulto enim illud est, vita autem juxta quod vita est, jam et illud est esse: in vita igitur apparet quod est esse, igitur vita ejus quod est esse. Sed enim pater Deus quod est esse, filius autem vita, filius ergo vita patris Dei forma est, in qua speculatur potentia patria. Credendum igitur in filium Dei, ut vita in nobis fiat, quae est et vera, et aeterna vita. Si enim habebimus fidem in Christum Nazarenum, incarnatum de Maria, in filium Dei idem habebimus, qui fuit et effectus est Spiritus incarnatus. Quomodo istud audivi, dico.","prev":{"citation":"Adversus Arium 52.14-17","label":"52.14 to 52.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/52.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/52.14"},"next":{"citation":"Adversus Arium 54","label":"54","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/54"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}