{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Arium 55","citation":"Victorinus, Adversus Arium 55","ref":"55","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/55","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/55.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"Adversus Arium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"LV. Nunc autem perspiciendum quid significent alia nomina in primis posita. Dico autem spiritus, λόγο;, vov;, sanctus Spiritus, sapientia, substantia· Spiritus substantiae nomen est vel existentiae, quod quidem esse significat, et in eo quod quid est et appellatur et intelligitur. Si voles nosse quid est Deus, Spiritus ejus quod sit esse significat: ergo Deus et Spiritus quod est esse significat. Rursus quid est vita? quod Spiritus. Spiritus ergo et vita quod est esse significat: sic et Spiritus sanctus quod est esse secundum istud ipsum nomen significat, cum differentia duorum primorum uno nomine nominatorum. Quae differentia substantialis cum sit, quod est significat. Ex iis jam apparet, quoniam substantia unoquoque existente quod est esse significat. In istis tribus igitur Spiritus substantia, ομοούσια ergo. Quoniam Spiritus non diviso Spiritu: quippe unus cum sit in tribus, sed naturae, potentiae et actionis una cum sit existentia patria, et ipsi quod est esse habenti tria sese generantia substantia sunt omnipotentia: neque igitur praeextitit existentia. Pater enim suae ipsius substantiae generator, et aliorum secundum verticem fontana est existentia: neque scissa est ipsa existentia: el existentia, et potentia in eo quod est esse, in unoquoque istorum trium juxta majestatem omnem et omnipotentiam, et omnibus modis perfectionem, quae semel generat, ipsam se substituentem a sese moventem, se semper moventem, consubstantialem, simul potentem ipsum hoc quod sic est esse, et ipsum quod est esse patre dante. Dicit Salvator: Omnia quas habet pater mea sunt, et idcirco dixi: ex meo accipiet (Joan. XVI, 15); non enim loquetur a semetipso, sed quascumque audit, loquetur (Ib., 13). Sanctus igitur Spiritus si loquitur, a filio loquitur; ipse autem a patre. Vox igitur, et λόγο;, et Verbum, isti tres, propter quod unum tres. Sed pater quidem in silentio loquitur, filius in manifesto, et in locutione sanctus Spiritus non in manifesto loquitur, sed quas loquitur spiritualiter loquitur.","prev":{"citation":"Adversus Arium 54","label":"54","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/54"},"next":{"citation":"Adversus Arium 56","label":"56","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/56"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}