{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Arium 56","citation":"Victorinus, Adversus Arium 56","ref":"56","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/56","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/56.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"Adversus Arium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium","urn":null},"verse":false,"words":384,"text":"LVI. Ista igitur tria vera lumina, magis autem unum lumen, verum unus λόγο;, una vox, unum Verbum, hoc est, una putentia activa, consonat, antequam faciet esse quiddam. Animae autem quod alia substantia sit, manifestum: Facta enim a tripotenti Spiritu, neque pure vox, neque verbum, sed sicut ηχώ audit ut loquatur, imago magis vocis quam vox. Et hoc est Joannis vox exclamantis in deserto: Dirigite viam Domini (Mat. III, 3): anima enim iu deserto, hoc est in mundo exclamat, quoniam sit Dominum Deum et vult mundari, ut Domino fruatur Deo; et ista dicit testimonium de Deo, et praemiosa est in mundum ad testimonium testimonii: testimonium enim Dei Jesus Christus, Filius ergo Dei, filius Joannes Domini. Etenim Joannes non erat lumen, sed venit ut testimonium diceret de lumine (Joan. I, 8). Verbum igitur, et vox filius est, ipse vita, ipse λόγο;, ipse motus, ipse νοΰ;, ipse sapientia, ipse existentia, et substantia prima, ipse actio potentialis, ipse ov, primum vero, ov ex quo omnia δντα, et per quem et in quo: qui est medius in Angelo Trinitatis, patrem declarat praeexistentem, et complet sanctum Spiritum in perfectionem: ut enim dicit Paulus beatus: Evangelium virtus est Dei et sapientia (Rom., I, 16): per virtutem Filium significans, quod omnia per ipsum; verbo enim virtutis fient omnia, et sancti Spiritus sapientia perfecta fiunt omnia. Si igitur Deus ista, simul ista tria. Quoniam autem unum duo, omnia simul existunt in cognitione simul existente vita in patre, in qua est sanctus et Spiritus secundum existentiam, quoniam tria unum erant, et semper sunt. Si igitur aeterna vita filius elucescentia est prae aeternae vitae, ipse autem vita cognoscentia perfecta et aeterna vita: tunc enim perfecta cum cognoverit et quae, et cujus sit, quonium et semetipsa et jussione patris: tunc enim iu semet existens, non fit infinita, salvans et salvata a semetipsa, necesse est intelligere et dicere: quod potentia Dei in ipsa est, hoc est pater in filio, ipsa autem per semetipsam infinita fuit. Et hoc significat: et λόγο; caro factus est (Joan. I, 14). Infinito enim motu in inferiora vita descendit, et vivefecit corruptionem, cujus causa universalis λόγο; et potentia vite caro factus est, ut dixit angelus: Spiritus sanctus adveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 35). Natus est igitur Jesus Christus secundum carnem de Maria, et ex sancto Spiritu, virtute Altissimi.","prev":{"citation":"Adversus Arium 55","label":"55","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/55"},"next":{"citation":"Adversus Arium 57","label":"57","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/57"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}