{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Arium 58","citation":"Victorinus, Adversus Arium 58","ref":"58","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/58","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/58.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"Adversus Arium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"LVIII. Quoniam autem diximus unam motionem et camdem, et λόγον et sanctum Spiritum, λόγον in eo quod vita est: sanctum Spiritum quod est esse cognoscentiam, et intelligentiam esse: Quoniam quae diximus id ipsum esse vitam et cognoscentiam: et quoniam diximus motam in prima motione intelliligentiam: Iste enim ordo naturalis et divinus potentia cum sit, necesse fuit intelligentiam ad suimet ipsius cognoscendam moveri. Natus est filius, λόγο; qui sit, hoc est vita virtute patria, generante intelligentia, hoc est quod esse omnium quae sunt, veluti aeternum fontem. Non falletur ergo, si quis subtinellexerit sanctum Spiritum matrem esse Jesu, et supra et deorsum, supra quidem ut dictum, deorsum autem isto modo: necesse fuit liberationis gratia omne divinum, hoc est seminarium spirituum omnium universaliter existentium, et id quod est esse primum, hoc est universalem λόγον, ab inferiore hyle et corruptione omni incarnari, in mortificationem omnis corruptionis et peccati: tenebrae enim et ignoratio animae direptae ab hylicis potentiis eguerunt lumine aeterno in auxilium ut λόγο; animae, et λόγο;, carnis mysterio mortis detrusa corruptione in reviviscentiam, et animas, et carnes per sanctum Spiritum administratorem ad divinas et vivefacientes intelligentias erigerent cognoscentia, fide, amore. Respondit igitur angelus Mariae et dixit illi: Spiritus sanctus adveniet in te, et virtus Altissimi inumbrabit tibi (Luc. I, 35). Haec duo in motu, quae sunt λογο; et sanctus Spiritus, ad id ut gravida esset Maria, ut aedificaretur caro a carne, Dei templum et domicilium advenerunt: sanctus quidem Spiritus potentia in motu, generationis enim principium motus; virtus autem altissimi ipse λόγο; est: Virtus enim et sapientia Dei λόγο; Jesus (I Cor. I, 24). Sed de λόγω, hoc est de filio, obumbrabit tibi, dixit. Perfectum enim, divinum et splendide ut est clarum non capit humana natura. Et hoc significat: Et λόγος caro factus est (Joan. I, 14). Magis autem obumbrationem significat, quod dictum est: Exinanivit semetipsum (Philipp. II, 7).","prev":{"citation":"Adversus Arium 57","label":"57","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/57"},"next":{"citation":"Adversus Arium 59","label":"59","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/59"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}