{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Arium 59","citation":"Victorinus, Adversus Arium 59","ref":"59","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/59","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/59.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"Adversus Arium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium","urn":null},"verse":false,"words":274,"text":"LIX. Habemus ergo secundum ordinem praemissa Dei et Patrem, et Filium όμοούσιονl et όμοουσια secundum identitatem in substantia. Una enim substantia Spiritus, is ipsum esse est. Ipsum esse autem et vita et intelligere est. Ista tria, in singulis quibusque, et ideo una. divinitas, et unum; quod omne unus Deus, quia unum Pater, Filius sanctus Spiritus: secundum potentiam et actionem solum apparente alteritate. Quod Deus in potentia, et in occulto motu movet et imperat omnia, ut in silentio; λόγος autem Filius, qui est Spiritus sanctus, et voce confabulatur ad generanda omnia secundum vitam, et secundum intelligentiam substituentia, ad id quod est esse omnibus. Ex iis apparet, λογος ipse et Spiritus sanctus νους et sapientia: id ipsum etenim et Paulus dixit divine: Quis cognovit νοΰν Domini? (Rom. XI, 34). Et rursus de ipso: Virtus et sapientia Dei (I Cor. I, 24). Salomon etiam sapientiam de ipso dicit, et multa nomina in Filium revocantur, et ipsum et substantiam dicit Paulus ad Hebraeos: imago substantiae ejus (Heb. I, 3). Et item consubstantialem populum dixit et Jeremias: quia quis stetit in substantia mea, et vidit Verbum meum (Jer. XXIII, 18, sec. LXX). Et rursus: Si stetissent iu substantia mea, et audissem verba mea (Ibid. 22). Et Evangelium secundum Matthaeum: Panem nostrum consubstantialem da nobis hodie (Matth. VI, 11). In parabola Lucas: Dixit junior de filiis patri: Da mihi congruam partem substantiae (Luc. XV, 12) Et rursus: Ibi dissipavit substantiam suam (Ibid. 13) Quod enim inde descendit, potentias suas non tenuit. Ista animae sunt, sed dixi istud adversum negantes ούσέας nomen positum esse in sacris Scripturis. Accedit autem, quod animam, hoc est hominem Deus fecit ad imaginem et similitudinem suam.","prev":{"citation":"Adversus Arium 58","label":"58","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/58"},"next":{"citation":"Adversus Arium 60","label":"60","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/60"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}