{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Arium 6","citation":"Victorinus, Adversus Arium 6","ref":"6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/6.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"Adversus Arium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium","urn":null},"verse":false,"words":257,"text":"VI. Post ista, omnis responsio ad Judaeos, et filium Christum, et patrem Deum declarat (Ibid. 19–21): Quae facit pater, et ego facio: non facit filius a semetipso, nisi viderit patrem facientem: pater enim amat filium: suscitat pater a mortuis, suscitat et filius. (Ibid. 26): Habet pater vitam in semetipso, habet et filius. Et omni deinde. Quod tdr/ος filius, et filius Christus (Ibid. 38): Et λόγον ejus non habebitis in vobis manentem, quoniam quem misit ille, ipsi vos non creditis. Quod filius (Joan. VI, 32): Pater meus dat vobis panem de coelo verum. Quod Christus non ab homine homo (Ibid. 33): Panis enim ex Deo est, qui descendit de coelo. Quod vita: Et vitam dans mundo. Et postea dicit (Ibid. 35): Ego sum panis vitae. Quod ex Deo (Ibid. 46): Non vidit patrem aliquis, nisi qui est a patre. Quod pater et filius alius in alio (Ibid. 58): Sicuti misit me vivens pater. Si vita filius, vivens pater, filius in patre: sicuti enim quale prius est, deinde qualitas; sic vivens primus Deus, sic vita. Qui enim genuit vitam, vivens est: vivit vita a vivente patre. Non enim ante vita, et sic Deus vivens, sed Deus vivens prior. Sic vita, et sic vivens vita. Et idcirco deinde dicit (Ibid.): Et ego vivo propter patrem. Ergo et pater in ipso. Quod et panis est, et vita (Ibid.): Et qui accipit me, ille vivet propter me (Ibid. 59). Hic est panis de coelo descendens: Non sicuti patres vestri manducaverunt, et mortui sunt, manducans istum panem vivet in omne soeculum.","prev":{"citation":"Adversus Arium 5","label":"5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/5"},"next":{"citation":"Adversus Arium 7","label":"7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/7"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}