{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Arium 63","citation":"Victorinus, Adversus Arium 63","ref":"63","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/63","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/63.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"Adversus Arium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium","urn":null},"verse":false,"words":322,"text":"LXIII. Dicamus igitur quomodo talis anima juxta imaginem Dei, et juxta similitudinem effecta sit, et si sola anima homo, ut dici Paulus, alius terrenus, alius animalis, alius spiritalis, et ista omnia in uno homine, sed maxime hominem interiorem frequenter dicit, sic enim est anima: colligit enim voOv, et divinam animam; et dicit coelestem hominem, reliquum autem terrenum hominem. Si istud est, anima nostra juxta imaginem est Dei, et Domini Jesu Christi. Si enim Christus vita, et Λόγο? est, imago est Dei, in qua imagine perspicitur Puter Deus, hoc est quod Deus est esse in vita: hoc est enim imago ut dictum est: et si est Christus vita, quod est aulem vivere, hoc est Λόγος ipsa autem vita, hoc est quod est esse, hoc autem quod est esse, Pater est. Et si rursus ipsa vita hoc est quod intelligere: id autem est sanctus Spiritus, et tria ista sunt omnia; et in unoquoque tria, et unum tria et omnino όμοούσια. Si igitur anima, secundum quod anima est, et animae esse est, et vivere et intelligere est: tria ergo superioris Triados anima est, ut imago imaginis. Est enim juxta quod anima est in co quod est esse, et vitam dans, et intelligentiam, ante intelligere simul habens, ομοονσια in uno, et sunt singula ut sua substantia, non scissione, non divisione, non effusione, nec protensione, neque partu praecisa, sed sempiterna tria: aliud existens in alio existente, et ista substantialiter; juxta imaginem ergo. Et sicut Pater esse est, Filius aulem duo, sed in motu et in actu; sic anima in eo quod anima, ut potentia patria: vivificatio autem et intelligentia in motu. Ista ergo esse animae juxta imaginem Patris et Filii: sic autem esse juxta similitudinem, όμοούσιον ergo etiam ipsa in sua unalitate, et simili substantia: in triplici potentia, ipsa generans, ergo ipsa se movens, et semper in motu in mundo motionum, fons et principiam, siculi pater et filius ipsius animae, motionis et creator, et praecausa et praeprincipium.","prev":{"citation":"Adversus Arium 62","label":"62","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/62"},"next":{"citation":"Adversus Arium 64","label":"64","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/64"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}