{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Arium 68.1-19","citation":"Victorinus, Adversus Arium 68.1-19","ref":"68.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/68.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/68.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/68.1.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"Adversus Arium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"IV. At enim apud Graecos posita est ύπόστασι;, non ουσία. Videamus quid intersit. Οντα nominant Graeci tam ea quae sunt in aeternis, quam ea quae in mundo atque terrenis: in aeternis igitur Deus est omnipotens, causa omnium; et fons et origo omnium quae sunt, id est τών οντων πάντων. Quid igitur damus Deo? hoc quod est esse, an omnibus damus esse, do, non damus? Equidem ratio sic se habet, ut primum esse sit Deus. Verum quia potest accipi esse non aperte quid sit illud esse, si jam comprehensibile erit, ov dicitur, id est, forma quaedam in notitiam veniens, quod tale esse jam ov et ΰηοφξις dicitur, omnis ύποφξι; habet quod est esse; quod autem est esse, non continuo xfd υπαρξις est, neque ov, nisi potentialiter, non in manifesto ut ov dicatur; est enim ov figura quaedam formatum illud quod est esse, quod tamen purum tunc purum intelligitur eum intelligitur jam formatum: forma enim intellectum ingenerat, manifeste pronuntiat aliud esse formam, aliud quod formatum est. Quod autem formatum est, hoc est esse: forma vero est, quae intelligi facit illud quod est esse. Hoc ergo quod est esse, Deo damus, formam autem Christo, quia per filium cognoscitur pater, id est, per formam, quod est esse; et heic dictum est (Joan. xiv, 9): Qui me vidit, vidit et patrem. Est ergo et Deus υπαρξις%, et Christus υπ«ρ· ξις; υπκρξις enim cum forma quod est esse, et quia semper simul sunt, et forma esse est, et ipsum esse forma, unde pater in filio, et filius in patre: est enim esse et in patre, quod est potentia, quod prius est ab eo quod est forma. Est item rursus et in filio esse;","prev":{"citation":"Adversus Arium 67.42-44","label":"67.42 to 67.44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/67.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/67.42"},"next":{"citation":"Adversus Arium 68.20-37","label":"68.20 to 68.37","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/68.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/68.20"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}