{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Arium 7","citation":"Victorinus, Adversus Arium 7","ref":"7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/7.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"Adversus Arium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium","urn":null},"verse":false,"words":265,"text":"VII. Numquid homo ista dicit de semetipso, qui sit solum homo? si enim homo ista dicit, blasphemat, et (Joan. IX, 31) peccantes Deus non audit. Sedenim dicit Christus quod audiit illum Deus: Non ergo peccator, neque homo. Et dictum est (Psal. CVII, 3): Vana spes in hominem. Et dicitur (Psal. XIX, 8): Nos vero in Deum nostrum speramus. Christus ergo Deus, non ab alia substantia (Joan. VI, 58): Vivens pater, et ego vivo propter patrem. Et (Joan. VI, 35, 48): Panis vitae sum ego (Ibid. 59): qui istum manducat, vivet in saeculum. Cuncta ista unam substantiam significant: Et idcirco dicit Jesus quod desuper est, qui dicit ista (Ibid. 63): Si igitur videritis filium hominis ascendentem ubi fuit prius? Quod spiritus Deus est, dictum est (Joan. IV, 24): Spiritus Deus est. Et quod filius spiritus est vivificans, quod ista fides sit perfecta in Christum, dicit Petrus (Joan. VI, 69, 70): Verbum vitae aeternae habes: et nos credimus in te, Domine, quoniam tu es Christus filius Dei. Quid est verbum vitae aeternae? quoniam si quis te audit, vivet in aeternum. Quod a Deo (Joan. VII, 29): Ego scio ipsum, quod ab ipso sum. Quod substantia patris Christus (Joan. XIV, 10, 11): Ego in patre, et pater in me. Hoc non per dignitatem solum, sed per substantiam. Si enim per dignitatem solum, quomodo ipse dicit (Ibid. 28): Pater meus major me est; et pater mittat, mittatur filius? Rursus autem datur filio a patre dignitas: Secundum hoc igitur pater in filio. Numquid et filius dat dignitatem patri, non habenti substantiam? Igitur et pater in filio, et filius in patre.","prev":{"citation":"Adversus Arium 6","label":"6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/6"},"next":{"citation":"Adversus Arium 8","label":"8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/8"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}