{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Arium 75","citation":"Victorinus, Adversus Arium 75","ref":"75","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/75","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/75.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"Adversus Arium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium","urn":null},"verse":false,"words":377,"text":"XI. Ex hoc excluditur quod dictum est: fuit qaando non fuit. Hoc si ita est, hoc uno, id est, ομοούσεο;, omne venenum Ariani dogmatis internecatur. O docti episcopi! o sancti! o fidem spiritu confirmantes! o verbum, vere verbum Dei! quod Deus et λόγο* ostenditur, simul ex aeterno, et semper eademque substantia. Dictum igitur latine est ομοούσιον: unde necessario etiam graece ponendum atque tractandum. Sed adjiciamus etiam nunc aliquid, quo per confessionem vestram et per lectionem deificam latine expressum ομοούσιον approbetur. Lectio divina dicit: pater in filio, et filius in patre. Et ne parum sit ad fidem ipse Dominus noster Jesus Christus dicit (Joan. xiv, 10): Ego in Patre et Pater in me. Quid ergo? Haec nomina insunt sibi invicem? an virtutes, an substantiae, an sapientiae et potestates? pater quo pater est, in filio esse non potest. Item filius in patre esse non potest, sed quo virtutis substantiae sibi est, hoc est, in altero. Inde alterum in altero: unum redditur etiam subsistentibus singulis; unum tamen, quia idem in utroque intelligitur et nominatur. Ergo et pater in filio, et filius in patre. Sed isto modo. Hoc si ita est, videamus caetera. Dicitis, et recte dicitis: Jesum Christum Dominum nostrum, Deum de Deo, et lumen de lumine. Vicinum est, similiter dicere et istud. Dicamus ergo, vereque dicamus in Deo, lumen in lumine. Quod quidem ideo non et reversim dicitur, quia unum verbum est in duobus. Nam pater et filius duo sunt vocabula, et idcirco verti invicem possunt, ut et pater in filio dicatur, et filius in patre. At vero cum unum nomen in duobus dicitur, Deus in Deo, eodem modo dicetur et cum de altero dicitur, eadem ratio et cum dicitur lumen in lumine. Necessitate igitur nominis unius semel quidem dicitur, sed propter duo patrem et filium bis et intelligitur et auditur. Dicamus igitur Jesum Dei filium, Deum de Deo, lumen de lumine. Dicamus et illud, Deum in Deo, lumen in lumine. Si enim, ut fatemur omnes, et filius in patre est, et pater in filio, est autem pater et Deus, et lumen, ita tamen ut de patre filius hic sit, unde necessario et vere est dicere: et Deus in Deo, et lumen in lumine. An durum illud est? sed necessario fatendum est et sic esse et sic se habere.","prev":{"citation":"Adversus Arium 74","label":"74","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/74"},"next":{"citation":"Adversus Arium 76","label":"76","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/76"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}