{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Arium 76","citation":"Victorinus, Adversus Arium 76","ref":"76","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/76","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/76.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"Adversus Arium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium","urn":null},"verse":false,"words":329,"text":"XII. Quid si etiam lectum est, et ex duobus istis unum apertissime sic positum, ut a me non inventum, sed sacra lectione sit jam probatum? Hymnicus David in libro Psalmorum, qui clavis mysteriorum omnium dicitur, sic Deo psallit (Psalm. xxxv, 10): Quoniam apud le est fons vitoe, et in lumine tuo vide– bimus lumen: Deo dictam aestimamus, an Christo? an utrique? Quia cuicumque recte: in patre enim filius, et in filio pater. Sed si patri Deo, hoc erit illud (Jer. xxiii, 22 sec. lxx): Si in substantia mea stetissent, et verbum meum audissent. Si autem filio, hoc erit illud (Joan. xiv, 9): Qui me videt videt et Patrem. Ergo in lunme tuo videbimus lumen. Est igitur lumen, in lumine tuo videbimus lumen. Neque enim dubitandem est quando et hoc sequatur, cum illud quod eodem modo est, et re sit, et lectione probatum. Quod si ita est, colligamus omnia: jam ομοούσιον apparebit et graece intellectum, et latine pronuntiaturo. Credimus in Deum patrem omnipotentem, et in filium ejus unigentium. Verum fiat: Satis est jam de hoc. Isaias sic ita (Isai. xlv, 14): Laboravit AEgyptus, et mercimonia AEthiopum et Sabaim. Viri altissimi in te ambulabunt, et tibi erunt servi, et retro ligati manicis te venerabuntur, et te precabuntur, quod in te Deus est, et non est Deus extra te. Jesum Christum Dominum nostrum, Deum de Deo, lumen de lumine: consubstantialem, simul substantialem: sic reliqua ad symbolorum quae junguntur, et ad fidem explici– tum est, et absolutum ipoo plenum est, et de eadem substantia, et in eadem substantia, et semper simul, si placet, latine sic habeatur. Si autem unum verbum graecum., quod magna expressione. magnaque brevitate utrumque concludit, placet manere, de Deo et Domino nostro perseveret; ίμοούσιο-j vero magis ac magis teneatur, scribatur, dicatur, tractetur, in Ecclesiis omnibus praedicetur. Haec enim fides apud Nicaeam, haec fides apostolorum, haec fides catholica. Hinc Ariani, hinc haeretici vincuntur universi. Pax cum his qui ita sentiunt, a Deo patre et a Jesu Christo Domino nostro. Amen.","prev":{"citation":"Adversus Arium 75","label":"75","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/75"},"next":{"citation":"Adversus Arium 77","label":"77","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/77"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}