{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Arium 78.16-20","citation":"Victorinus, Adversus Arium 78.16-20","ref":"78.16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/78.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/78.16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/78.16.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"Adversus Arium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium","urn":null},"verse":false,"words":230,"text":"Et quia motus unus est, unigenitus filius, motus autem unus sive illa vita, sive intelligentia: etenim vitam motum esse necesse est. Vivefacit enim omnis vita, unde motus est vita, qui sive in se existens, atque in se conversus substantia ipse sibi est; sive foras spectat, unde magis dicitur motus: nam intus motus cessatio est, vel mota cessarto, cessansque motus: debet enim Deus utriusque, cessationis dico et motus, et parens esse, et ipsa substantia, quod societate et quadam forma ad utrumque fons est, est simplex ipse et unus, semperque unus ac solus, et, utsupra diximus, tolus. Qui cum in cessante motu accipitur atque intelligitur, hoc est Deus, atque ipse pater est, semper atque ex aeterno pater: quia semper motus et substantia, et in substantia, vel potius ipsa substantia, qui cum foras spectat, hoc est autem foras spectare, motum vel motionem esse: quod Ipsum hoc illud est se videre, se intelligere, ac nosse velle: cum autem se videt, geminus existit et intelligitur videns, et quod videtur: Ipse qui videt, ipsam quod videtur, quia se videt: hoc est igitur foras spectans, foris genitus vel existens, ut quid sit intelligat. Ergo si foris est, et si genitus, filius: et si filius, unigenitus, quia solus, qui est omnis actus, atque omnis et universalis, et unus est motus, idem autem motusque substantia: ergo et pater, et filius una eademque substantia: consubstantiale igitur, id est, ό^οοάηον.","prev":{"citation":"Adversus Arium 78.1-15","label":"78.1 to 78.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/78.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/78.1"},"next":{"citation":"Adversus Arium 79.1-15","label":"79.1 to 79.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/79.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/79.1"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}