{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Arium 81","citation":"Victorinus, Adversus Arium 81","ref":"81","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/81","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/81.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"Adversus Arium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"V. Hujus rei ad intelligentiam hoc sit exemplum. Ponamus visum vel visionem per se vi sua atque natura potenlialiter existentem, hoc est ejus esse, potentiam habentem visivam ad videndum, quod erit jus videre: et item potentiam habentem videndo visa quaeque discernere, quod est conira intelligere: haec potentia sunt, nihil aliud quam esse dicitur et manent, et ut quieta sunt, atque in se conversa tantum ut sint, operantur solum visio, vel visus existentia, et idcirco solum esse numeranda. At cum eadem visio operatione videndi uti coeperit, quasi progressione sui visio, quasi, inquam, non enim progreditur, nec a se exit, sed intentione ac vigore propriae potestatis, quod est et vivere omnia quae sunt ei obvia, vel quibus incurrendo obvia conspexerit cum officio vivendi fungitur, vita ipsius visionis est, quae motu operante vivere indicat visionem, tantum in eo quod videt puro videndi sensu non discriminante, nec dijudicante quod videt. Quod quidem nos accipimus aestimatione, ut opinemur videre solum sine intelligentia: cum autem videre, quod est vivere visioni, videre non sit, nisi capiat comprehendatque quod viderit, simul ergo est et judicare quod viderit: ergo in eo quod est videre, inest dijudicare; neque enim si viderit, quomodocumque viderit non dijudicavit illud ipsum, vel quod viderit. Ergo, ut dicimus, in eo quod est videre est dijudicare: in eo autem quod est esse visionem inest videre: inconnexa igitur ac magis simplicia in eo quod sunt, non aliud quam unum, visio, videre, discernere; quo pacto et in eo quod est discernere, inest videre, et in eo quod est videre, inest esse visione, atque, ut vere dicam, non inest, sed eo quod est visio, in eo est videre atque discei nere: ita in singulis omnia, vel unumquidque omnia unum.","prev":{"citation":"Adversus Arium 80","label":"80","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/80"},"next":{"citation":"Adversus Arium 82","label":"82","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/82","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/82"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}