{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Arium 84.25-47","citation":"Victorinus, Adversus Arium 84.25-47","ref":"84.25","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/84.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/84.25","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/84.25.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"Adversus Arium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium","urn":null},"verse":false,"words":257,"text":"Aoyo? autem motos est, et Aoyor filius. Filius igitur unicus in eo quod filius; in eo autem quod Aoyo?, geminus. Ipse enim vita, ipse cognoscentia, utroque operatus ad animarum salutem mysterio crucis:et vita, quia de morte liberandi fueramus: mysterio autem cognoscentiae per Spiritum sanctum: quia is magis est datus et ipse omnes docuit, et testimonium de Christo dixit. Quod est cognitionem vitam agere, et ex hoc Deum cognoscere, quod est vitam veram fieri, et hoc est testimonium de Christo dicere. Ita Dei filius Christus, id est, Λόγος, et filius vita; et quia id est motus etiam et cognoscentia, filius est opere quo vita est Jesus existens. Opere autem quo cognoscentia est, Spiritus sanctus et ipse existens, ut sint existentiae duae, Christi et Spiritus sancti, in uno motu, qui filius est. Et hinc et a patre Jesus (Eccli. xxiv. 5): Ex ore Altissimi processi: et Spiritus sanctus etiam ipse a patre, quia unus motus utrumque in existentiam protulit. Et quia (Joan. xvi. 15; xvii. 10) quae habet pater filio dedit omnia: ideo et filius, qui motus est, dedit omnia Spiritui sancto: omnia enim quae habet (Joan. xvi. 14, 15) de me habet, inquit; etenim quia et ipse motus est, de motu habet: non enim filius illi dedit, sed (Ibid.) ille, inquit, de meo habet. Principaliter enim motus vita est, et ipsa vita scientia est et cognoscentia: ergo quidquid habet cognoscentia, de vita habet. Haec summa Trinitas, haec summa Unalitas (Ibid., v 15): Omnia quacumque habet Pater mea sunt; propterea dixi quia de meo accipiet et annuntiabit vobis.","prev":{"citation":"Adversus Arium 84.1-24","label":"84.1 to 84.24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/84.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/84.1"},"next":{"citation":"Adversus Arium 85","label":"85","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/85"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}