{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Arium 89","citation":"Victorinus, Adversus Arium 89","ref":"89","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/89","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/89.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"Adversus Arium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium","urn":null},"verse":false,"words":240,"text":"XIII. Id ita esse quod dico: ut pater et filius unum sint: item quod Jesus et Spiritus sanctus unum sint: ac propterea omnes unum sint, juncta lectione Joannes declaravit; coepit namque a Λόγου (Joan. xiv, 6): Ego sum, inquit, via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem nisi per me. Quis enim ad id quod est esse, et verum esse pervenit, quod pater est, nisi per vitam: vita enim quae vera vita est, quia aeterna est, hoc est vere esse, nihil enim mutatur, nihil corrumpitur, quae genera mortis sunt, vita esse, verum vita est (Job. xvii, 2): Vivit, inquit, Deus. Ergo vitam esse, Deus est. Et (Joan. xiv, 1)9: Ego, inquit, vivo. Quicumque ad Christum venit, ad vitam venit, et sic per vitam ad Deum: ergo juncti sunt Deus et >070;. Et hinc illud est (Joan. xv, 23): Qui me eognovit cognovit et Pa– trem. Et (Joan. xiv, 9): Qui me vidit vidit et Patrem. Hinc et illud (Ibid., 11): Non credis, quod ego in Patre, et Pater in me? Hinc et illud mystice (Joan. xiv, 14): Et si quid aliquando petieritis in nomine meo, istud faciam. Quid est petere in Christi nomine? animam aeternam fieri, lucem Dei videre, ad ipsum videndum venire, aeternam vitam habere, non divitias, non filios, non honores, nihilque mundanum; sed spiritale omne, atque omne que uniti Deo Christo jungamur: hoc enim est, ut glorificetur in Filio, id est, vita aeterna, quam petentibus dabo.","prev":{"citation":"Adversus Arium 88","label":"88","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/88"},"next":{"citation":"Adversus Arium 90.1-25","label":"90.1 to 90.25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/90.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/90.1"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}