{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Arium 90.1-25","citation":"Victorinus, Adversus Arium 90.1-25","ref":"90.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/90.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/90.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/90.1.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"Adversus Arium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"XIV. Subjungitor deinde plenissime de Spiritu sancto, quid sit, unde sit, quod ipse sit (Ibid., 15, 46): Si enim, inquit, me amatis, mandata mea custodite. Et ego rogabo Patrem meum, et alium Para– cletum dabit vobis, Ut vobiscum sit in omne tempus. Quid est Paracletus, qui asserat adstruatque apud Patrem homines omnes fideles atque credentes? Quis est iste? unus ne solus Spiritus sanctus? a… idem et Christus? Etenim ipse dixit; alium Paracletum dabit vobis Deus. Dum dixit alium, se dixit alium; dum dixit Paracletum, operam similem declaravit, et eamdem quodammodo actionem. Ergo et Spiritus Paracletus, et Spiritus sanctus, alius Paracletus, et ipse a patre mittitur. Jesus ergo Spiritus sanctos: motus enim Spiritus, unde et Spiritus motus, eo quod Spiritus (Joan. iii, 8): Spirat enim ubi vult. Et ipse nunc dicit: Spiritus veritatis, et ita ei nomen est Spiritus sanctus, Spiritus etiam Christus, Spiritus et Deus, Omnes ergo Spiritus. Verum Deus substantia– liter Spiritus: inest enim In eo quod est substantia et motos: vel potius substantia ipsa, qui est motus, sed in se manens, ut saepe jam diximus, et retinendi causa saepe repetemus. At vero Jesus et Spiritus sanctus motio vere mota motio; onde foris operans, sed Jesus spiritus apertus; quippe et in carne: Spiritus autem sanctus occultus; Jesus quippe qui in– telligentias infundat, non jam qui signa feciat, aut per parabolas loquatur ipsum se esse, ipse sic docet (Joan. xiv, 18); Non vos dimittam orphanos, veniam ad vos. Ipse autem in Spiritu sancto esse occultum sic docet (Ibid., 19): Mundus me jam non videbit, vos autem videbitis me, quoniam vivo ego et vos vivetis. Hoc etiam sancio Spiritui datum (Ibid., 16): ut penes vos sit in veternum Spiritus veritatis. Et de se dixit (Ibid., 6): Ego sum veritas.","prev":{"citation":"Adversus Arium 89","label":"89","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/89"},"next":{"citation":"Adversus Arium 90.26-45","label":"90.26 to 90.45","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/90.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/90.26"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}