{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Arium 91.1-18","citation":"Victorinus, Adversus Arium 91.1-18","ref":"91.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/91.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/91.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/91.1.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"Adversus Arium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"XV. Quid istud sit facile intelligi potest, si accipiatur ex mysterio dictum, et corporali mysterio: nam spiritaliter cum et ipse in Patre sit, et pater in Ipso, quo, aut quare Ibit. Ex eodem mysterio est, quod ad Christum Spiritus columbae similis venit, et quod nunc Spiritus mittetur a patre, et mittetur ad patrem, Christo eunte et petente ut mittatur: a morte enim vita revocata, et vita non ipsa vita, quia Aoyo? est: haec enim mortem nescit, magis haec ipsa interficit mortem; sed vita quae in hominibus resurrexit a morte. Quam utique induit simul cum corpore, et eam ab inferno resumpsit. Propter hanc igitur sanctificandam, eundum fuit ad patrem, Sed corporaliter adque animaliter, id est, in id quod in se pater fuerat penetrandum potentialiter atque existentialiter: hoc igitur modo ivit ad patrem. Denique nec absentiae tempus edictum, sed contra diciutn (Joan. xx, 1, 17, 18, 19, 20, 27, 29), quod nocte quae sabbatum sequitur apparuerit Mariae, tangi noluerit priusquam iret nd patrem: nuntiavit Maria discipulis: eadem nocte ad ipsos venit osiendous manus et intus, utique tangi jam non prohibens. Post Thomas palpavit, te…- git, Ipso quidem hortante, quia ille desperabat, quod significat sanctificatum jam fuisse. Quam ergo breve hoc tempus est, sed propter mysterium dictum; ibo ad Patrem: nam cum ipse In patre, et in ipso pater sit, quo ibit? Eodem ergo mysterio: quem vobis mittit Pater, quia pater mittit, eum Christus mittit. Denique Sic ait: Mittit Pater in nomine meo, id est, pro me: aut in nomine meo, quoniam spiritus Christus, et ipse Spiritus sanctus; aut in nomine meo, quia Spiritus sanctus ipse de Christo testimonium feret, sic enim dictum (Joan. xv, 26): Ille testimonium dicit de me. Quis ille? quem vobis ego mitto a Patre: juncti ergo omnes: ego mitio, a patre mitto, Spiritum ve– ritatis mitio: medius ergo Atyoc, id est, Jesus ipse mittit;","prev":{"citation":"Adversus Arium 90.26-45","label":"90.26 to 90.45","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/90.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/90.26"},"next":{"citation":"Adversus Arium 91.19-38","label":"91.19 to 91.38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/91.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/91.19"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}