{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Arium 91.19-38","citation":"Victorinus, Adversus Arium 91.19-38","ref":"91.19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/91.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/91.19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/91.19.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"Adversus Arium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"motus enim principalis universalisque qui vitalis ac vita est, mittit intelligentiae motum, qui sicuti docuit, ex vita atque ipsa vita est; scire enim quid sit, hoc est vivere, hoc est esse. Hoc autem esse quid est, quam ex Dei substantia esse, quod est Spiritum esse? unde nos spiritales efficimur, accepto Spiritu a Christo, et hinc aeterna vita: Spiritus ergo appellata est ista Trinitas. Nam dictum (Joan. iv, 24); Deus spiritus est. Item dictum a Paulo ad Corinthios secunda (II Cor. iii, 17): Dominus autem Spiritus est: ubi autem Spiritus Domini, ibi liber– tas. Utique ista de Christo, ipse vero Spiritus sanctus dictus, quos sanciat Sanctos, id est, Sanctos facit; et certe ipse est Spiritus Dei: dictus est enim prudentia, sapientia, omniumque rerum scientia, ita enim de eo subjungit (Joan. xvi, 8-10): Ille convincet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio. De peccato, inquit, quoniam in me non credunt, vel quod vita sit Christus, vel quod Dei filius et a Deo missus, et qui peccata dimittat. De justitia autem, quoniam ad Patrem pergo: tot enim in mysterio passionis, quia fidem mandatorum servavit et implevit: quippe cum dixerit, cum aliud vellet (Matth. xxvi, 42): Fiat voluntas tua. Itemque quia monitos derelinquens, jam non ita videndus relinquebat, justitiae fuit, iis actis omnibus ire ad patrem, nec ire ad patrem tantum, sed cum illo jam esse: Nam idcirco dicitur (Ibid., 64): Sedet ad dexteram Patris. De judicio: quoniam princeps hujus mundi judicatus est: mysterio enim crucis omnes adversae Christo ab eodem Christo triumphatae sunt potestates. Hoec, inquit, docebit Spiritus sanctus. Quid eligitur? De salute mysterium Paracletus complet, et non completa Christus abscidit: An quia idem ipse Christus est et Spiritus sanctus, vel quia ipse eum mittit, vel quia Spiritus habet omnia Christi?","prev":{"citation":"Adversus Arium 91.1-18","label":"91.1 to 91.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/91.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/91.1"},"next":{"citation":"Adversus Arium 91.39","label":"91.39","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/91.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/91.39"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}