{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Arium 95","citation":"Victorinus, Adversus Arium 95","ref":"95","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/95","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/95.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"Adversus Arium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium","urn":null},"verse":false,"words":187,"text":"LIBER QUARTUS. I. Vivit ac vita unum ne, an idem, an alterum? Unum. Et cur duo nomina idem, et quomodo? cum sit aliud in actu esse, aliud ipsam actionem esse, ergo alterum. Sed quomodo alterum? cum in eo quod vivit, vita sit, et in eo quod vita est, vivat necesse est: non enim caret vita quod vivit, aut cum sit vita non vivit: alterum igitur in altero, et ex hoc in quolibet altero duo: et si ut duo, non ut pure duo, quippe cum alterum in altero, et id in utroque, idem ergo. Sed idem in duobus est, et a se alter: is ergo et idem est, et alterum in quolibet horum aliquo. At si idem est, et ad se utrumque idem et unum est; quodlibet enim altero existente quod alterum est, neutrum ut geminum; ergo si utrumque hoc ipso quod est, et alterum est, erit apud se utrumque unum; at cum utrumque apud se unum est, in altero idem unum est: at cum idem unum est, vere unum est utrumque: nullo enim utrumque distat, nec existendi virtute, nec tempore, fortasse causa, et hoc altero prius est.","prev":{"citation":"Adversus Arium 94","label":"94","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/94"},"next":{"citation":"Adversus Arium 96","label":"96","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/96"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}