{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Arium 99","citation":"Victorinus, Adversus Arium 99","ref":"99","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/99","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/99","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/99.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"Adversus Arium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium","urn":null},"verse":false,"words":401,"text":"V. Ac de Deo probatum puto et spiritum esse: spiritum autem et vivere, et vivere facere; et vitam esse substantialiter, ut ista intellecta sint, et simplex et una substantia, ut hoc sit spiritum esse, quod vivere, et vitam esse, Sed non istud quod nostrum est vivere, quod animalium, quod elementorum, quod creatorum ex clementis, quod mundi, quod omnium in mundo, quod Angelorum, daemonum, vel etiam eorum quos in mundo de mundo deos nominant: non, inquam, Illud vivere in Deo est. Hoc Deus est, quod est vivere animae, aut uniuscujusque, aut illius inversalis atque fontaneae; non ut ibi Angelorum, non ut ibi thronorum, gloriarum vel caeterorum in aeternis existentium, vel in intellectualibus, vel intellectibus: sed illud vivere, unde haec pro suo existendi genere vitam recipiunt et vivunt; illo quodammodo progrediente, et ista prout capere possunt potentiam viventis vigoris afflante, a se sibi, per se, in se solo simplex, purum sine existendi principio a quo fusum magis, vel progressum, vel natum principium est, per quod crearetur vivere exterorum. Etenim vivere vitam parit; nam vi naturali prior actor, quam actio: agens enim actionem genuit, et quasi ex ipsa vocabulum et rem cum ipse tribuerit, ipse suscepit. Hoc cum rectum; etiam ratione admodum verum est: certe Deus, cui ad omnipotentiam priucipalemque summitatem hoc nomen convenit Deus: Deus, inquam, primum, si in Dei operibus dicendum aliquid primum: sed intelligentia humani ingenii, ut se excrat et res capiat, rebus vel simul existentibus, vel simul fusis; et ortus, et diversos ortus,et quasi tempus attribuit. Deus, inquam, primo universalium existentias substantiasque progenuit: has Plato ideas Vocat; cunctarum inexistentibus specierum species principales; quod genus in exemplo est όντότuc, ζωότης, vbijotc: Et item τουτότης et τϊρότης (1), atque hoc genus caetera: genera igitur generum profunduntur, adeo omnium potentiarum potentias universaliter principales. Ergo fivrnijr, id est; existentialitas, vel essentialitas: sive ζωότη?, id est, Vitalitas, id est, prima universalis vitae potentia, hoc est, prima vita fonsque omnium vivendi. Item vono-cc, intelligendi vis, virtus, potentia, vel substantia, vel natura: haec tria accipienda ut singula, sed ita, ut qua suo plurimo sunt, hoc nominentur et esse dicantur: nam nihil horum est, quod non tria sit: esse enim, hoc esse si vivat, hoc est in Vita sit. Ipsum vero vivero, non est vivere quod vivat intelligentiam non habere: quasi mixta igitur et ut res est, triplici simplicitate simplicia. Quidquid enim hoc ipso quo est, et alterum est, non aliquando dicendum geminum, sed semper unum.","prev":{"citation":"Adversus Arium 98","label":"98","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/98","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/98"},"next":{"citation":"Adversus Arium 100.1-20","label":"100.1 to 100.20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/100.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/100.1"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}